<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="4"><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>
								Nisi vero cuipiam <choice><abbr>L.</abbr><expan>L<ex>ucius</ex></expan></choice> Caesar, vir fortissimus et amantissimus rei publicae,
							crudelior nudius tertius visus est, cum sororis suae, feminae
								lectissimae<note>lectissimae <hi rend="italics">C</hi>2:
								electissimae <hi rend="italics">C1 cett.</hi>
							</note>, virum praesentem et audientem vita privandum esse dixit, cum
							avum suum<note>suum <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">l</hi>2 <hi rend="italics">et Schol.: om.
									cett.</hi>
							</note> iussu consulis interfectum filiumque eius impuberem legatum a
							patre missum in carcere necatum<note><app><lem>necatum</lem></app><hi rend="italics">fort.</hi> e re p. necatos <hi rend="italics">excidit</hi>
							</note> esse dixit. <reg>quorum</reg> quod simile factum, quod initum
							delendae rei publicae consilium? <reg>largitionis</reg> voluntas tum in
							re publica versata est et partium quaedam contentio. <reg>atque</reg> illo<note><app><lem>illo</lem></app> eo <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
							</note> tempore huius avus Lentuli, vir clarissimus<note>viri clarissimi
									<hi rend="italics">CAV</hi>
							</note>, armatus Gracchum est persecutus. <reg>ille</reg> etiam grave
							tum volnus accepit, ne quid de summa rei publicae<note><app><lem>summa rei p.</lem></app> summa rei p. dignitate a: summa dignitate rei p. <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">hx</hi>: summa re p. <hi rend="italics">pauci
									dett.</hi>
							</note> minueretur<note><app><lem>minueretur</lem></app> diminueretur <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">h</hi> (minueretur... rei p. <hi rend="italics">om. CAV</hi>)</note>; hic ad evertenda fundamenta rei
								publicae<note>rei p. fundamenta a</note> Gallos arcessit, servitia
							concitat, Catilinam vocat, attribuit nos trucidandos Cethego et ceteros
							civis interficiendos Gabinio, urbem inflammandam Cassio<note>Cassio <hi rend="italics">ox: om. cett.</hi>
							</note>, totam Italiam vastandam diripiendamque Catilinae.
								<reg>vereamini</reg> minus<note>minus <hi rend="italics">hic
									inserui</hi>, nimis <hi rend="italics">ante</hi> aliquid <hi rend="italics">habent codd.</hi>
							</note> censeo ne in hoc scelere tam immani ac nefando aliquid severius<note><app><lem>severius</lem></app> severe <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">x</hi>
							</note> statuisse videamini: multo magis est verendum ne remissione
							poenae crudeles in patriam quam ne severitate animadversionis nimis
							vehementes in acerbissimos hostis fuisse videamur. </p></div></div></div></body></text></TEI>