<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="4"><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p><reg>cum</reg> vero mihi proposui regnantem Lentulum, sicut ipse
								se<note>se <hi rend="italics">om. ah, post</hi> fatis <hi rend="italics">hab.</hi>
								<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
							</note> ex fatis sperasse confessus est, purpuratum esse huic<note>huic
									<hi rend="italics">CAab</hi>1: hunc <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> Gabinium, cum exercitu venisse Catilinam, tum lamentationem
							matrum familias, tum fugam virginum atque puerorum ac
								vexationem<note>vexationem <hi rend="italics">CV</hi>: vexantium <hi rend="italics">Aahls</hi>: vexantiam <hi rend="italics">bu</hi>
							</note> virginum Vestalium perhorresco, et, quia mihi vehementer haec
							videntur misera atque miseranda, idcirco in eos qui ea perficere
							voluerunt me severum vehementemque praebebo<note>praebeo <hi rend="italics">b</hi> (<hi rend="italics">contra Arusian.
									K.</hi> vii. 486)</note>. <reg>etenim</reg> quaero, si quis
							pater familias, liberis suis a servo interfectis, uxore occisa, incensa
							domo, supplicium de servis<note><app><lem>servis</lem></app> servo <hi rend="italics">cod. Paris.</hi> 6602, <hi rend="italics">Lactantius, de ira Dei</hi> 1. 17</note>
							<add>non</add> quam<note>non quam <hi rend="italics">Lambinus</hi>:
								numquam <hi rend="italics">Lactantius</hi>: quam <hi rend="italics">codd.</hi>
							</note> acerbissimum sumpserit, utrum is clemens ac misericors an
							inhumanissimus et crudelissimus esse videatur? <reg>mihi</reg> vero
							importunus ac ferreus qui non dolore<note>dolore ac (et <hi rend="italics">edd.</hi>) cruciatu nocentis suum <hi rend="italics">b</hi>2<hi rend="italics">shl</hi>2: dolore
								nocentis suum <hi rend="italics">o: om. cett.</hi>
							</note> et cruciatu nocentis suum dolorem cruciatumque<note>cruciatumque
									(<hi rend="italics">om.</hi> que <hi rend="italics">V</hi>) <hi rend="italics">ahlo</hi>: ac cruciatum <hi rend="italics">b</hi>2<hi rend="italics">s</hi>: cruciatu <hi rend="italics">tu</hi>
							</note> lenierit. <reg>sic</reg> nos in his hominibus qui nos, qui
							coniuges, qui liberos nostros trucidare voluerunt, qui singulas unius
							cuiusque nostrum domos et hoc universum rei publicae domicilium delere
							conati sunt, qui id egerunt ut gentem Allobrogum in vestigiis huius
							urbis atque in cinere deflagrati imperi conlocarent, si vehementissimi
							fuerimus, misericordes habebimur; sin remissiores esse voluerimus,
								summae<note>summae <hi rend="italics">l</hi>1<foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>: summa <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> nobis crudelitatis in patriae civiumque pernicie fama subeunda
							est.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>
								Nisi vero cuipiam <choice><abbr>L.</abbr><expan>L<ex>ucius</ex></expan></choice> Caesar, vir fortissimus et amantissimus rei publicae,
							crudelior nudius tertius visus est, cum sororis suae, feminae
								lectissimae<note>lectissimae <hi rend="italics">C</hi>2:
								electissimae <hi rend="italics">C1 cett.</hi>
							</note>, virum praesentem et audientem vita privandum esse dixit, cum
							avum suum<note>suum <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">l</hi>2 <hi rend="italics">et Schol.: om.
									cett.</hi>
							</note> iussu consulis interfectum filiumque eius impuberem legatum a
							patre missum in carcere necatum<note><app><lem>necatum</lem></app><hi rend="italics">fort.</hi> e re p. necatos <hi rend="italics">excidit</hi>
							</note> esse dixit. <reg>quorum</reg> quod simile factum, quod initum
							delendae rei publicae consilium? <reg>largitionis</reg> voluntas tum in
							re publica versata est et partium quaedam contentio. <reg>atque</reg> illo<note><app><lem>illo</lem></app> eo <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
							</note> tempore huius avus Lentuli, vir clarissimus<note>viri clarissimi
									<hi rend="italics">CAV</hi>
							</note>, armatus Gracchum est persecutus. <reg>ille</reg> etiam grave
							tum volnus accepit, ne quid de summa rei publicae<note><app><lem>summa rei p.</lem></app> summa rei p. dignitate a: summa dignitate rei p. <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">hx</hi>: summa re p. <hi rend="italics">pauci
									dett.</hi>
							</note> minueretur<note><app><lem>minueretur</lem></app> diminueretur <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">h</hi> (minueretur... rei p. <hi rend="italics">om. CAV</hi>)</note>; hic ad evertenda fundamenta rei
								publicae<note>rei p. fundamenta a</note> Gallos arcessit, servitia
							concitat, Catilinam vocat, attribuit nos trucidandos Cethego et ceteros
							civis interficiendos Gabinio, urbem inflammandam Cassio<note>Cassio <hi rend="italics">ox: om. cett.</hi>
							</note>, totam Italiam vastandam diripiendamque Catilinae.
								<reg>vereamini</reg> minus<note>minus <hi rend="italics">hic
									inserui</hi>, nimis <hi rend="italics">ante</hi> aliquid <hi rend="italics">habent codd.</hi>
							</note> censeo ne in hoc scelere tam immani ac nefando aliquid severius<note><app><lem>severius</lem></app> severe <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">x</hi>
							</note> statuisse videamini: multo magis est verendum ne remissione
							poenae crudeles in patriam quam ne severitate animadversionis nimis
							vehementes in acerbissimos hostis fuisse videamur. </p></div></div></div></body></text></TEI>