<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="3"><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p><reg>introducti</reg> autem Galli ius iurandum sibi et litteras a <choice><abbr>P.</abbr><expan>P<ex>ublio</ex></expan></choice>
							<note><app><lem>a P.</lem></app> ab <hi rend="italics">Halm</hi>
							</note> Lentulo, Cethego, Statilio ad suam gentem datas<note>datas <hi rend="italics">V<foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
								</hi>: data <hi rend="italics">Aal</hi>: datam <hi rend="italics">bs</hi>
							</note> esse dixerunt, atque ita sibi ab his et a <choice><abbr>L.</abbr><expan>L<ex>ucio</ex></expan></choice> Cassio esse praescriptum ut equitatum in Italiam quam primum
							mitterent; pedestris sibi copias non defuturas. Lentulum autem sibi
							confirmasse ex fatis<note>fatis <hi rend="italics">cod. S. Marci</hi>
								255 <hi rend="italics">sup. lin.</hi>: fastis <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">ht</hi>: libris <hi rend="italics">oux</hi>
							</note> Sibyllinis haruspicumque responsis se esse tertium illum
							Cornelium ad quem regnum huius urbis atque imperium pervenire esset
							necesse: Cinnam ante se et Sullam fuisse. <reg>eundemque</reg> dixisse
							fatalem hunc annum<note>esse annum <hi rend="italics">bstux</hi>
							</note> esse ad interitum huius urbis atque imperi qui esset annus
							decimus post virginum absolutionem, post Capitoli autem incensionem
							vicesimus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p><reg>hanc</reg> autem Cethego cum ceteris controversiam fuisse dixerunt quod Lentulo et
							aliis Saturnalibus caedem fieri atque urbem incendi placeret, Cethego
							nimium id longum videretur<note>videretur <hi rend="italics">tx</hi>:
								videri <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note>. <milestone unit="chapter" n="5"/>
							<reg>ac</reg> ne longum sit, Quirites, tabellas proferri iussimus quae a
							quoque dicebantur datae. <reg>primo</reg>
							<note>primum <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
							</note> ostendimus Cethego: signum<note>Cethego: signum <hi rend="italics">Müller</hi> (<hi rend="italics">ita AVo</hi>):
								Cethego signum: <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> cognovit. <reg>nos</reg> linum<note><app><lem>linum</lem></app> lignum <hi rend="italics">Vh<foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
								</hi>
							</note> incidimus; legimus. <reg>erat</reg> scriptum ipsius manu
							Allobrogum senatui et populo sese quae eorum legatis confirmasset
							facturum esse; orare ut item illi facerent quae sibi eorum legati
								recepissent<note>recepissent <hi rend="italics">Muretus</hi>:
								praecepissent <hi rend="italics">codd.</hi>
							</note>. <reg>tum</reg> Cethegus, qui paulo ante aliquid tamen de
							gladiis ac sicis quae apud ipsum erant deprehensa<note>deprehensae <hi rend="italics">ux</hi>
							</note> respondisset dixissetque se semper bonorum ferramentorum
							studiosum fuisse, recitatis litteris debilitatus atque abiectus
								conscientia<note>conscientia convictus <hi rend="italics">h<foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
								</hi>
							</note> repente conticuit. <reg>introductus</reg>
							<note>introductus est <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
							</note> Statilius cognovit et signum et manum suam. <reg>recitatae</reg>
							sunt tabellae in eandem fere sententiam; confessus est. <reg>tum</reg>
							ostendi tabellas Lentulo et quaesivi cognosceretne signum.
								<reg>adnuit</reg>. ‘<reg>est</reg> vero’ inquam ‘notum
								quidem<note>quidem <hi rend="italics">om. Votx, ante</hi> notum <hi rend="italics">hab. h</hi>1</note> signum, imago avi tui,
							clarissimi viri, qui amavit unice patriam et civis suos; quae quidem te
							a tanto scelere etiam muta revocare debuit.’</p></div></div></div></body></text></TEI>