<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="3"><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p><reg>cum</reg> summis et clarissimis huius civitatis viris qui audita re
							frequentes ad me mane convenerant litteras a me prius aperiri quam ad
							senatum deferri<note><app><lem>deferri</lem></app> referrem a: deferrem <hi rend="italics">Halm</hi>
							</note> placeret, ne, si nihil esset inventum, temere a me tantus
							tumultus iniectus civitati videretur, negavi me esse facturum ut de
							periculo publico non ad consilium publicum rem integram deferrem.
								<reg>etenim</reg>, Quirites, si ea quae erant ad me delata reperta
							non essent, tamen ego non arbitrabar in tantis rei publicae periculis
							esse mihi nimiam diligentiam pertimescendam. <reg>senatum</reg>
							frequentem celeriter, ut vidistis, coegi.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p><reg>atque</reg> interea statim admonitu Allobrogum <choice><abbr>C.</abbr><expan>G<ex>aium</ex></expan></choice> Sulpicium praetorem, fortem virum, misi qui ex aedibus Cethegi
							si quid telorum esset efferret; ex quibus ille maximum sicarum numerum
							et gladiorum<note><app><lem>et gladiorum</lem></app> gladiorum <hi rend="italics">Aa<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								</hi>
							</note> extulit. 
					<milestone unit="chapter" n="4"/>
							<reg>introduxi</reg> Volturcium sine Gallis; fidem<note>fidem ei <hi rend="italics">h<foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
								</hi>
							</note> publicam iussu senatus dedi; hortatus sum ut ea quae sciret sine
							timore indicaret. <reg>tum</reg> ille dixit, cum vix se ex magno timore
							recreasset, a <choice><abbr>P.</abbr><expan>P<ex>ublio</ex></expan></choice> Lentulo se habere ad Catilinam mandata et litteras ut servorum
							praesidio uteretur, ut ad urbem quam primum cum exercitu accederet; id
							autem eo consilio ut, cum urbem ex omnibus partibus quem ad modum
								descriptum<note>discriptum <hi rend="italics">Kayser</hi>
							</note> distributumque erat incendissent caedemque infinitam civium
							fecissent, praesto esset ille qui et fugientis exciperet et se cum his
							urbanis ducibus coniungeret.</p></div></div></div></body></text></TEI>