itaque hesterno die L. L ucium Flaccum et C. G aium Pomptinum praetores, fortissimos atque amantissimos rei publicae viros, ad me vocavi, rem rem omnem αγ exposui, quid fieri placeret ostendi. illi autem, qui omnia de re publica praeclara atque egregia sentirent, sine recusatione ac sine ulla mora negotium susceperunt et, cum advesperasceret, occulte ad pontem Mulvium pervenerunt atque ibi in proximis villis ita bipertito bipertiti bsh αγ fuerunt ut Tiberis inter eos et pons interesset. eodem autem et ipsi sine cuiusquam suspicione multos fortis viros eduxerant, et ego ex praefectura Reatina compluris delectos adulescentis quorum opera utor adsidue in rei publicae praesidio re (r.) p. praesidio AV αβ ho : re publica, praesidio Muretus cum gladiis miseram. interim tertia fere vigilia exacta, cum iam pontem Mulvium magno comitatu legati Allobroges Allobroges α l : Allobrogum cett. ingredi inciperent unaque Volturcius, fit in eos impetus; ducuntur educuntur h αγ et ante ab illis sup. lin. hab. l., om. h αγ et ab illis gladii et a nostris. res praetoribus erat nota solis, ignorabatur a ceteris. tum interventu Pomptini atque Flacci pugna quae erat commissa quac erat commissa del. Halm cum duobus dett. sedatur. Litterae quaecumque erant in eo comitatu integris signis praetoribus traduntur; ipsi comprehensi ad me, cum iam dilucesceret, deducuntur. atque horum omnium scelerum improbissimum machinatorem, Cimbrum Gabinium, statim ad me nihil nihil tum αγ dum suspicantem vocavi; deinde item arcessitus est L. L ucius Statilius et post eum Cethegus C. Cethegus pauci dett. ; tardissime autem Lentulus P. Lentulus Eberhard venit, credo quod in litteris dandis praeter consuetudinem proxima nocte vigilarat.