<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="3"><div type="textpart" subtype="section" n="29"><p><reg>illud</reg> perficiam profecto<note>profecto perficiam <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
									</note>, Quirites, ut ea quae gessi in
							consulatu privatus tuear atque ornem, ut, si qua est invidia in<note>in
									<hi rend="italics">om.</hi>
								<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
							</note> conservanda re publica suscepta, laedat invidos, mihi valeat ad
							gloriam. <reg>denique</reg> ita me in re publica tractabo ut meminerim
							semper quae gesserim, curemque ut ea virtute non casu gesta esse
							videantur. <reg>vos</reg>, Quirites, quoniam iam est nox<note>nox est
									<hi rend="italics">bs</hi>
							</note>, venerati<note>veneramini <hi rend="italics">h</hi>
								<foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
							</note> Iovem illum custodem huius urbis ac vestrum in vestra tecta
							discedite et ea, quamquam iam est periculum depulsum, tamen aeque ac
							priore nocte<note>nocte fecistis <hi rend="italics">hx</hi>
							</note> custodiis vigiliisque defendite. <reg>id</reg> ne vobis diutius
							faciendum sit atque ut in perpetua pace esse possitis providebo,
								Quirites<note>Quirites <hi rend="italics">om. abso</hi>
							</note>.</p></div></div><div type="textpart" subtype="speech" n="4"><head>IN L. CATILINAM ORATIO QVARTA HABITA IN SENATV</head><milestone unit="para"/><milestone unit="chapter" n="1"/><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p><reg>video</reg>, patres conscripti, in me omnium vestrum ora atque
							oculos esse conversos, video vos non solum de vestro ac rei publicae
							verum etiam, si id depulsum sit, de meo periculo esse sollicitos.
								<reg>est</reg> mihi iucunda in malis et grata in dolore vestra erga
							me voluntas, sed eam per deos immortalis! deponite atque obliti salutis
							meae de vobis ac de vestris liberis cogitate. <reg>mihi</reg> si haec
							condicio consulatus data est ut omnis acerbitates, omnis dolores
							cruciatusque perferrem, feram non solum fortiter verum etiam libenter,
							dum modo meis laboribus vobis populoque Romano dignitas salusque
							pariatur.</p></div></div></div></body></text></TEI>