quam ob rem, Quirites, quoniam ad omnia pulvinaria supplicatio decreta est, celebratote illos dies cum coniugibus ac liberis vestris. nam multi saepe honores dis immortalibus iusti habiti sunt ac debiti, sed profecto iustiores numquam. erepti enim estis ex crudelissimo ac miserrimo interitu, erepti erepti α ho : et erepti tux: om. αβ sine caede, sine sanguine, sine exercitu, sine dimicatione; togati me uno togato duce et imperatore vicistis. etenim recordamini, Quirites, omnis civilis dissensiones, non solum eas quas audistis sed eas quas vosmet ipsi meministis atque vidistis. L. L ucius Sulla P. P ublium Sulpicium oppressit oppressit eiecit ex urbe add. αβ ho : ex urbe eiecit add. tux, del. Lambinus : C. G aium Marium, custodem huius urbis, multosque fortis viros partim eiecit ex civitate, partim interemit. Cn. G naeus Octavius consul armis expulit ex urbe conlegam: omnis hic locus acervis corporum et civium sanguine redundavit. superavit postea Cinna cum Mario: tum vero clarissimis viris interfectis lumina civitatis exstincta sunt. Vltus est huius victoriae crudelitatem postea Sulla: ne dici quidem opus est quanta deminutione deminutione diminutione (demutatione C 1: dimicatione x ) codd. civium et quanta calamitate rei publicae. dissensit M. M arcus Lepidus a clarissimo et fortissimo ac fortissimo t sol. viro Q. Q uinto Catulo: attulit non tam ipsius interitus rei publicae luctum quam ceterorum.