<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="3"><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p><reg>atque</reg> etiam supplicatio dis immortalibus pro singulari eorum
							merito meo nomine decreta est, quod mihi primum post hanc urbem conditam
							togato contigit, et his decreta verbis est<note>est, Quirites, quod <hi rend="italics">tx</hi>
							</note>: ‘quod urbem incendiis, caede civis, Italiam bello liberassem.’
								<reg>quae</reg> supplicatio si cum ceteris
								supplicationibus<note>supplicationibus <hi rend="italics">mei</hi>:
									<hi rend="italics">del. Halm</hi>
							</note> conferatur, hoc interest, quod ceterae bene gesta<note>gestae
								(-e a) <hi rend="italics">Val</hi>1</note>, haec una conservata re
								publica<note>rei p. <hi rend="italics">C</hi>
							</note> constituta est. <reg>atque</reg> illud quod faciendum primum
							fuit factum atque transactum est. <reg>nam</reg>
							<choice><abbr>P.</abbr><expan>P<ex>ublius</ex></expan></choice> Lentulus, quamquam patefactis<note>patefacta a: patefacta re
									<hi rend="italics">coni. Halm</hi>
							</note> indiciis, confessionibus<note>et confessionibus <hi rend="italics">h<foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
								</hi>
							</note> suis, iudicio senatus non modo praetoris ius verum etiam civis
							amiserat, tamen magistratu se abdicavit, ut quae religio <choice><abbr>C.</abbr><expan>G<ex>aio</ex></expan></choice> Mario, clarissimo viro, non fuerat quo minus <choice><abbr>C.</abbr><expan>G<ex>aium</ex></expan></choice>
							<note>C. <hi rend="italics">tux</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi>
							</note> Glauciam de quo nihil nominatim erat decretum praetorem
							occideret, ea nos religione in privato <choice><abbr>P.</abbr><expan>P<ex>ublio</ex></expan></choice> Lentulo puniendo liberaremur. </p></div><milestone unit="para"/><milestone unit="chapter" n="7"/><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p><reg>nunc</reg> quoniam, Quirites, consceleratissimi periculosissimique
							belli nefarios duces captos iam et comprehensos tenetis, existimare
							debetis omnis Catilinae copias, omnis spes atque opes his depulsis urbis
							periculis concidisse. <reg>quem</reg> quidem ego cum ex urbe pellebam,
							hoc providebam animo, Quirites, remoto Catilina non mihi esse <choice><abbr>P.</abbr><expan>P<ex>ublii</ex></expan></choice> Lentuli somnum<note>somnum <hi rend="italics">b</hi>1: somnium
									<hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> nec <choice><abbr>L.</abbr><expan>L<ex>ucii</ex></expan></choice>
							<note>L. <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>: C. <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> Cassi adipes<note>adipes <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>:
								alipes <hi rend="italics">CAmg</hi>: aupes <hi rend="italics">V</hi>: <hi rend="italics">om. A1h<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								</hi> (<hi rend="italics">in lac. A</hi>)</note> nec <choice><abbr>C.</abbr><expan>G<ex>aii</ex></expan></choice> Cethegi furiosam temeritatem pertimescendam. <reg>ille</reg>
							erat unus timendus ex istis omnibus, sed tam diu dum urbis moenibus
							continebatur. <reg>omnia</reg> norat, omnium aditus tenebat; appellare,
							temptare, sollicitare poterat, audebat. <reg>erat</reg> ei<note><app><lem>ei</lem></app> et <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">ls</hi>: <hi rend="italics">om. b</hi>
							</note> consilium ad facinus aptum, consilio autem neque lingua neque
								manus<note>neque manus neque lingua <hi rend="italics">ah</hi> (<hi rend="italics">contra Schol.</hi>)</note> deerat. <reg>iam</reg>
							ad certas res conficiendas certos homines delectos ac descriptos
							habebat. <reg>neque</reg> vero, cum aliquid mandarat, confectum putabat:
							nihil erat quod non ipse obiret, occurreret, vigilaret, laboraret;
							frigus, sitim, famem ferre poterat.</p></div></div></div></body></text></TEI>