ac mihi quidem, Quirites, cum illa certissima visa sunt argumenta atque indicia sceleris, tabellae, signa, manus, denique unius cuiusque confessio, tum multo certiora illa, color, oculi, voltus, taciturnitas. sic enim obstupuerant, sic terram intuebantur, sic furtim non numquam inter sese aspiciebant ut non iam ab aliis indicari indicare se ipsi ipsi a se tux sed indicare se ipsi viderentur. indiciis expositis atque editis, Quirites Quirites om. ao , senatum consului de summa re publica re p. rei p. h : rei p. salute αγ quid fieri placeret. Dictae sunt a principibus acerrimae ac fortissimae sententiae, quas senatus sine ulla varietate est secutus. et quoniam nondum est perscriptum senatus consultum, ex memoria vobis, Quirites, quid senatus censuerit exponam. primum mihi gratiae verbis amplissimis aguntur, quod virtute, consilio, providentia mea res publica maximis periculis sit liberata. deinde L. L ucius Flaccus et C. G aius Pomptinus praetores, quod eorum opera forti fidelique usus essem, merito ac iure laudantur. atque etiam viro forti, conlegae meo, laus impertitur, quod eos qui huius coniurationis participes fuissent a suis et a rei publicae consiliis removisset. atque ita censuerunt ut P. P ublius Lentulus, cum se praetura abdicasset, in custodiam traderetur; itemque uti C. G aius Cethegus, L. L ucius Statilius, P. P ublius Gabinius qui qui h αγ : om. αβ omnes praesentes erant in custodiam traderentur; atque idem hoc decretum est in L. L ucium Cassium qui sibi procurationem incendendae urbis depoposcerat, in M. M arcum Ceparium cui ad sollicitandos pastores Apuliam attributam esse erat indicatum, in P. P ublium Furium qui est ex eis colonis colonis l : coloniis cett. quos quos Naugerius : quas mei Faesulas L. L ucius Sulla deduxit, in Q. Q uintum Annium Annium Halm ( cf. Sall. Cat. 50): Manlium codd. : Magium Sylvius ( cp. Fam. iv. 12, 2) Chilonem qui una cum hoc Furio semper erat in hac Allobrogum sollicitatione versatus, in P. P ublium Umbrenum, libertinum hominem, a quo primum Gallos ad Gabinium perductos esse constabat. atque ea lenitate senatus est usus, Quirites, ut ex tanta coniuratione tantaque hac multitudine domesticorum hostium novem hominum perditissimorum poena re publica conservata reliquorum mentis sanari posse arbitraretur.