<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="2"><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p><reg>iam</reg> vero quae tanta umquam in ullo<note>ullo <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>h</hi>: ullo homine <foreign xml:lang="grc">αβγ</foreign>
							</note> iuventutis inlecebra fuit quanta in illo? qui alios ipse amabat
							turpissime, aliorum amori flagitiosissime serviebat, aliis fructum
							libidinum, aliis mortem parentum non modo impellendo verum etiam
							adiuvando pollicebatur. <reg>nunc</reg> vero quam subito non solum ex
							urbe verum etiam ex agris ingentem numerum perditorum hominum
							conlegerat! <reg>nemo</reg> non modo Romae sed ne ullo quidem<note>ne
								ullo quidem <hi rend="italics">unus cod. Halmii et cod. S.
									Marci</hi> 255: ne ullo (nullo <hi rend="italics">unus
								det.</hi>) <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> in angulo totius Italiae oppressus aere alieno fuit quem non ad
							hoc incredibile sceleris foedus asciverit. </p></div><milestone unit="chapter" n="5"/><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p><reg>atque</reg> ut eius diversa studia in dissimili ratione perspicere
							possitis, nemo est in ludo gladiatorio paulo ad facinus audacior qui se
							non intimum Catilinae esse fateatur<note>esse fateatur <hi rend="italics">ahotu</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi>
							</note>, nemo in scaena levior et nequior qui se non eiusdem prope
							sodalem fuisse commemoret. <reg>atque</reg> idem tamen stuprorum et
							scelerum exercitatione adsuefactus frigore et fame et siti et vigiliis
							perferendis fortis ab istis praedicabatur, cum industriae subsidia atque
							instrumenta virtutis in libidine audaciaque consumeret<note>consumeret
									<foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">ho</hi>2: consumerentur <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note>.</p></div></div></div></body></text></TEI>