<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="2"><div type="textpart" subtype="section" n="28"><p><reg>atque</reg> haec omnia sic agentur<note>agentur <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">h</hi>: agentur, Quirites <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> ut maximae res minimo motu, pericula summa nullo tumultu, bellum
							intestinum ac domesticum post hominum memoriam crudelissimum et maximum
							me uno togato duce et imperatore sedetur. <reg>quod</reg> ego sic
							administrabo, Quirites, ut, si ullo modo fieri poterit, ne improbus
							quidem quisquam in hac urbe poenam sui sceleris sufferat. <reg>sed</reg>
							si vis manifestae audaciae, si impendens patriae periculum me necessario
							de hac animi lenitate deduxerit, illud profecto perficiam quod in tanto
							et tam insidioso bello vix optandum videtur<note>videtur <hi rend="italics">h<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>ux</hi>:
								videretur <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">ot</hi>
							</note>, ut neque bonus quisquam intereat paucorumque poena vos omnes
							salvi esse possitis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="29"><p><reg>quae</reg> quidem ego neque mea prudentia neque humanis consiliis
							fretus polliceor vobis, Quirites, sed multis et non dubiis deorum
							immortalium significationibus, quibus ego ducibus in hanc spem
							sententiamque sum ingressus; qui iam non procul, ut quondam solebant, ab
							externo hoste atque longinquo, sed hic praesentes suo numine atque
							auxilio sua templa atque urbis tecta defendunt. <reg>quos</reg> vos,
							Quirites, precari, venerari, implorare debetis ut, quam urbem
							pulcherrimam florentissimam potentissimamque<note>florentissimam
								potentissimamque (-mamque et potent. <hi rend="italics">o</hi>) <hi rend="italics">Ch<foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
								</hi>: florentissimamque <hi rend="italics">AVa<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								</hi>
							</note> esse voluerunt, hanc omnibus hostium copiis terra marique
							superatis a perditissimorum civium nefario scelere defendant. </p></div></div></div></body></text></TEI>