<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="2"><div type="textpart" subtype="section" n="22"><p>Quintum genus est
							parricidarum, sicariorum, denique omnium facinerosorum. <reg>quos</reg>
							ego a Catilina non revoco; nam neque ab eo divelli<note>divelli ab eo
									<foreign xml:lang="grc">αβγ</foreign>
							</note> possunt et pereant sane in latrocinio, quoniam sunt ita multi ut
							eos carcer capere non possit. <reg>postremum</reg> autem genus est non
							solum numero verum etiam genere ipso atque vita quod proprium Catilinae
							est, de eius dilectu, immo vero de complexu eius ac sinu; quos pexo
							capillo, nitidos, aut imberbis aut bene barbatos videtis, manicatis et
							talaribus tunicis, velis amictos, non togis; quorum omnis industria vitae<note><app><lem>vitae</lem></app> vita <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">h</hi>
							</note> et vigilandi labor in antelucanis cenis expromitur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="23"><p><reg>in</reg> his gregibus omnes aleatores, omnes adulteri, omnes impuri
							impudicique versantur. <reg>hi</reg> pueri tam lepidi ac delicati non
							solum amare et amari neque saltare et cantare sed etiam sicas vibrare et
							spargere venena didicerunt. <reg>qui</reg> nisi exeunt, nisi pereunt,
							etiam si Catilina perierit, scitote hoc in re publica seminarium
							Catilinarum futurum. <reg>verum</reg> tamen quid sibi isti miseri
							volunt? num suas secum mulierculas sunt in castra ducturi?
								<reg>quem</reg> ad modum autem illis carere poterunt, his praesertim
							iam noctibus? <reg>quo</reg> autem pacto illi Appenninum atque illas
							pruinas ac nivis perferent? nisi idcirco se facilius hiemem toleraturos
							putant, quod nudi in conviviis saltare didicerunt.</p></div></div></div></body></text></TEI>