<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="2"><div type="textpart" subtype="section" n="20"><p>Tertium genus est
							aetate iam adfectum, sed tamen exercitatione robustum; quo ex genere
							iste est<note>iste est <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">h</hi>: est ipse <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> Manlius cui nunc Catilina succedit. <reg>hi</reg>
							<note>hi <hi rend="italics">om. <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>x</hi>
							</note> sunt homines ex eis coloniis quas<note>quas <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: quas Faesulas <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> Sulla constituit; quas ego universas civium esse optimorum et
							fortissimorum virorum sentio, sed tamen ei sunt<note><app><lem>ei sunt</lem></app> insunt <hi rend="italics">Eberhard</hi>
							</note> coloni qui se <add>in</add>
							<note>in <hi rend="italics">Ernesti: om. codd.</hi>
							</note> insperatis ac repentinis pecuniis sumptuosius insolentiusque
							iactarunt. <reg>hi</reg> dum aedificant tamquam beati, dum praediis<note><app><lem>praediis</lem></app> praesidiis <hi rend="italics">Aaou</hi>
							</note> lectis<note>lectis <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: lecticis
									<hi rend="italics">cett.</hi>
							</note>, familiis magnis, conviviis apparatis delectantur, in tantum aes
							alienum inciderunt ut, si salvi esse velint, Sulla sit eis ab<note><app><lem>eis ab</lem></app> ab a: ab his <hi rend="italics">h</hi>
							</note> inferis excitandus: qui etiam non nullos agrestis homines tenuis
							atque egentis in eandem illam spem rapinarum veterum impulerunt.
								<reg>quos</reg> ego utrosque<note>utrosque <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">h</hi>: Quirites (Quirites utrosque <hi rend="italics">o2</hi>
								<hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> in eodem genere praedatorum direptorumque pono, sed eos hoc
							moneo, desinant furere ac proscriptiones et dictaturas cogitare.
								<reg>tantus</reg> enim illorum temporum dolor inustus est civitati
							ut iam ista non modo homines sed ne pecudes quidem mihi passurae esse
							videantur. </p></div><milestone unit="chapter" n="10"/><div type="textpart" subtype="section" n="21"><p><reg>quartum</reg> genus est sane varium et mixtum et turbulentum; qui
							iam pridem premuntur, qui numquam emergunt, qui partim inertia, partim
							male gerendo negotio, partim etiam sumptibus in vetere aere alieno
							vacillant, qui vadimoniis, iudiciis, proscriptione<note>proscriptione
									<foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">h</hi>: proscriptionibus <foreign xml:lang="grc">αβγ</foreign> defetigati <hi rend="italics">A1tux1</hi>:
								defaet. a: defat. <hi rend="italics">CA2 cett.</hi>
							</note> bonorum defetigati permulti et ex urbe et ex agris se in illa
							castra conferre dicuntur. <reg>hosce</reg> ego non tam milites acris
							quam infitiatores lentos esse arbitror. <reg>qui</reg> homines
								<add>quam</add>
							<note>quam <hi rend="italics">Halm</hi>: <hi rend="italics">om.
									codd.</hi>
							</note> primum, si stare non possunt, conruant, sed ita ut non modo
							civitas sed ne vicini quidem proximi sentiant. <reg>nam</reg> illud non
							intellego quam ob rem, si vivere honeste non possunt, perire turpiter
							velint, aut cur minore dolore perituros se cum multis quam si soli
								pereant<note>pereunt <hi rend="italics">ah</hi>
							</note> arbitrentur.</p></div></div></div></body></text></TEI>