<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="2"><div type="textpart" subtype="section" n="18"><p>Vnum genus est eorum qui magno in aere alieno
							maiores etiam possessiones habent quarum amore adducti dissolvi nullo
							modo possunt. Horum hominum species est honestissima — sunt enim
							locupletes — voluntas vero et causa impudentissima. <reg>tu</reg> agris,
							tu aedificiis, tu argento, tu familia, tu rebus omnibus ornatus et
							copiosus sis, et dubites de possessione detrahere, adquirere ad fidem?
								<reg>quid</reg> enim exspectas? bellum? <reg>quid</reg> ergo? in
							vastatione omnium tuas possessiones sacrosanctas futuras
								putes<note>putes <foreign xml:lang="grc">α</foreign>(<hi rend="italics">C1</hi>)<hi rend="italics">h</hi>: putas <hi rend="italics">cett.</hi> (<hi rend="italics">C2</hi>)</note>?
							an tabulas novas? <reg>errant</reg> qui istas a Catilina exspectant: meo
							beneficio tabulae novae proferuntur<note>proferentur <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
							</note>, verum auctionariae; neque enim isti qui possessiones habent
							alia ratione ulla salvi esse possunt. <reg>quod</reg> si maturius facere
							voluissent neque, id quod stultissimum est, certare cum usuris fructibus
							praediorum, et locupletioribus his et melioribus civibus uteremur.
								<reg>sed</reg> hosce homines minime puto pertimescendos, quod aut
							deduci de sententia possunt aut, si permanebunt, magis mihi videntur
							vota facturi contra rem publicam quam arma laturi. </p></div><milestone unit="chapter" n="9"/><div type="textpart" subtype="section" n="19"><p><reg>alterum</reg> genus est eorum qui, quamquam premuntur aere alieno,
							dominationem tamen exspectant, rerum potiri volunt, honores quos quieta
							re publica desperant perturbata se consequi<note>se consequi <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">h</hi>: consequi se <foreign xml:lang="grc">αβγ</foreign>
							</note> posse arbitrantur. <reg>quibus</reg> hoc praecipiendum videtur,
							unum scilicet et idem quod reliquis omnibus, ut desperent id<note>id <hi rend="italics">post</hi> se <hi rend="italics">hab.</hi>
								<foreign xml:lang="grc">αβγ</foreign>
							</note> quod conantur se consequi posse: primum omnium me ipsum
							vigilare, adesse, providere rei publicae; deinde magnos animos esse in
							bonis viris, magnam concordiam <add>ordinum</add>
							<note>ordinum <hi rend="italics">supplevi</hi>: <hi rend="italics">om.
									codd.</hi>
							</note>, maximam multitudinem<note>maxima multitudine a: in maxima
								multitudine <hi rend="italics">Halm</hi>
							</note>, magnas praeterea militum copias<note>militum copias <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">h</hi>: copias militum <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note>; deos denique immortalis huic invicto populo, clarissimo
							imperio, pulcherrimae urbi contra tantam vim sceleris praesentis
							auxilium esse laturos. <reg>quod</reg> si iam sint id quod
								summo<note>cum summo <hi rend="italics">C1<foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
								</hi>
							</note> furore cupiunt adepti, num illi in cinere urbis et in sanguine
							civium, quae mente conscelerata ac nefaria concupiverunt, consules
								se<note>consules se <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">h</hi>: se consules <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> aut dictatores aut etiam reges sperant futuros? <reg>non</reg>
							vident id se cupere quod, si adepti sint, fugitivo alicui aut gladiatori
							concedi sit<note>sit concedi <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
							</note> necesse?</p></div></div></div></body></text></TEI>