<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="2"><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p><reg>quamquam</reg> isti qui Catilinam Massiliam ire dictitant non tam
							hoc queruntur quam verentur. <reg>nemo</reg> est istorum tam misericors
							qui illum non ad Manlium quam ad Massiliensis ire malit. <reg>ille</reg>
							autem, si me hercule hoc quod agit numquam antea cogitasset, tamen
							latrocinantem se interfici mallet quam exsulem vivere. <reg>nunc</reg>
							vero, cum ei nihil adhuc praeter ipsius voluntatem cogitationemque
							acciderit, nisi quod vivis nobis Roma profectus est, optemus potius ut
							eat in exsilium quam queramur. </p></div><milestone unit="para"/><milestone unit="chapter" n="8"/><div type="textpart" subtype="section" n="17"><p><reg>sed</reg> cur tam diu de uno hoste loquimur et de eo hoste qui iam
							fatetur se esse hostem, et quem<note>quem <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>: <hi rend="italics">om. <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>h</hi>
							</note>, quia, quod semper volui, murus interest, non timeo: de his qui
							dissimulant, qui Romae remanent, qui nobiscum sunt nihil dicimus?
								<reg>quos</reg> quidem ego, si ullo modo fieri possit<note>posset
									<hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>tux et Schol.</hi>
							</note>, non tam ulcisci studeo quam sanare sibi ipsos, placare rei
							publicae, neque id qua re fieri non possit, si iam me<note>si iam me <hi rend="italics">scripsi</hi>: si a me <hi rend="italics">CAh</hi>: si me <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> audire volent<note>volent <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">h</hi>: volunt <foreign xml:lang="grc">αβγ</foreign>
							</note>, intellego. <reg>exponam</reg> enim vobis, Quirites, ex quibus
							generibus hominum istae copiae comparentur; deinde singulis medicinam
							consili atque orationis meae, si quam potero, adferam.</p></div></div></div></body></text></TEI>