<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="2"><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p><reg>at</reg> etiam sunt qui dicant, Quirites<note>Quirites <hi rend="italics">om. <foreign xml:lang="grc">α</foreign>h</hi>
							</note>, a me eiectum esse Catilinam<note>eiectum esse Catilinam <hi rend="italics">scripsi:</hi> in exsilium <hi rend="italics">ante</hi> esse <hi rend="italics">add.</hi>
								<foreign xml:lang="grc">α</foreign>, <hi rend="italics">post</hi>
								Catilinam <hi rend="italics">h, ante</hi> eiectum <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note>. <reg>quod</reg> ego si verbo adsequi possem, istos ipsos
							eicerem qui haec loquuntur. <reg>homo</reg> enim videlicet timidus aut
							etiam permodestus vocem consulis ferre non potuit; simul atque ire in
							exsilium iussus est, paruit<note>paruit, ivit <hi rend="italics">graevius</hi>
							</note>. <reg>quin</reg>
							<note>quin <hi rend="italics">scripsi</hi>: qui <hi rend="italics">AVo</hi>2: quid ut <hi rend="italics">ah</hi>: qui (quod <hi rend="italics">o</hi>1) ut <hi rend="italics">cett.</hi>: <hi rend="italics">fort.</hi> Quirites</note> hesterno die, cum domi
							meae paene interfectus essem, senatum in aedem Iovis Statoris
								convocavi<note>convocavi <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">ho</hi>: vocavi <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note>, rem omnem ad patres conscriptos detuli. <reg>quo</reg> cum
							Catilina venisset, quis eum senator appellavit, quis salutavit, quis
							denique ita aspexit ut perditum civem ac non potius ut importunissimum
							hostem? <reg>quin</reg> etiam principes eius ordinis partem illam
							subselliorum ad quam ille accesserat nudam atque inanem reliquerunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p><reg>hic</reg> ego vehemens ille consul qui verbo civis in exsilium
							eicio quaesivi a Catilina in<note><app><lem>in</lem></app> an <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">h et Schol. Gron.</hi>: an in <hi rend="italics">o</hi>: <hi rend="italics">om. Priscian. K.</hi> iii. 249,
								275</note> nocturno conventu ad <choice><abbr>M.</abbr><expan>M<ex>arcum</ex></expan></choice> Laecam fuisset necne. <reg>cum</reg> ille homo audacissimus
							conscientia convictus primo reticuisset, patefeci cetera: quid ea nocte
							egisset, ubi fuisset<note>ubi fuisset <hi rend="italics">om. x et
									Priscian. K.</hi> iii. 250</note>, quid in proximam<note>in
								proxima <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">x</hi>: proxima <hi rend="italics">Priscian.</hi>
							</note> constituisset, quem ad modum esset ei ratio totius belli
							descripta edocui. <reg>cum</reg> haesitaret, cum teneretur, quaesivi
							quid dubitaret proficisci eo quo iam pridem pararet, cum arma, cum
							securis, cum fascis, cum tubas, cum signa militaria, cum aquilam illam
							argenteam cui ille etiam sacrarium<note>sacrarium <hi rend="italics">x</hi>: scelerum <hi rend="italics">post</hi> sacr. <hi rend="italics">add. <foreign xml:lang="grc">α</foreign>hot,
									ante</hi> sacr. <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
							</note> domi suae fecerat scirem esse praemissam.</p></div></div></div></body></text></TEI>