<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="2"><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p><reg>hunc</reg> vero si secuti erunt sui comites, si ex urbe exierint
							desperatorum hominum flagitiosi greges, o nos beatos, o rem publicam
							fortunatum, o praeclaram laudem consulatus mei! <reg>non</reg> enim iam
							sunt mediocres hominum libidines, non humanae et<note>et <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">h</hi>: ac <foreign xml:lang="grc">αβγ</foreign>
							</note> tolerandae audaciae; nihil cogitant nisi caedem, nisi incendia,
							nisi rapinas. <reg>patrimonia</reg> sua profuderunt, fortunas suas
								obligaverunt<note>obligurierunt <hi rend="italics">cod. Mureti</hi>
							</note>; res eos iam pridem<note><app><lem>pridem</lem></app> deseruit <hi rend="italics">add. ao2</hi>: defecit <hi rend="italics">add. x2</hi>
							</note>, fides nuper deficere coepit: eadem tamen illa quae erat in
							abundantia libido permanet<note>manet <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">x</hi>
							</note>. <reg>quod</reg> si in vino et alea comissationes solum et
							scorta quaererent, essent illi quidem desperandi, sed tamen essent
							ferendi: hoc vero quis ferre possit, inertis homines fortissimis viris
							insidiari, stultissimos prudentissimis, ebrios<note>ebrios <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">h</hi>: ebriosos <foreign xml:lang="grc">αβγ</foreign>
							</note> sobriis, dormientis vigilantibus? qui mihi<note>mihi <hi rend="italics">om.</hi>
								<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
							</note> accubantes in conviviis, complexi mulieres impudicas, vino
							languidi, conferti cibo, sertis redimiti, unguentis obliti, debilitati
							stupris eructant sermonibus suis caedem bonorum atque urbis incendia.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p><reg>quibus</reg> ego confido impendere fatum aliquod et poenam iam diu
							improbitati, nequitiae, sceleri, libidini debitam aut instare iam plane
							aut certe appropinquare. <reg>quos</reg> si meus consulatus, quoniam
							sanare non potest, sustulerit, non breve nescio quod tempus sed multa
							saecula propagarit rei publicae. <reg>nulla</reg> enim est<note>est enim
									<hi rend="italics">V</hi>
								<foreign xml:lang="grc">αβγ</foreign>
							</note> natio quam pertimescamus, nullus rex qui bellum populo Romano
							facere possit. <reg>omnia</reg> sunt externa unius virtute terra marique
							pacata: domesticum bellum manet, intus insidiae sunt<note>intus insidiae
								sunt <hi rend="italics">om. CAV</hi>
							</note>, intus inclusum periculum est, intus est hostis. <reg>cum</reg>
							luxuria nobis, cum amentia, cum scelere certandum est. <reg>huic</reg>
							ego me bello ducem profiteor, Quirites; suscipio inimicitias hominum
							perditorum; quae sanari poterunt quacumque ratione sanabo, quae
							resecanda erunt non patiar ad perniciem civitatis manere<note>manare <hi rend="italics">Manutius</hi>
							</note>. <reg>proinde</reg> aut exeant aut quiescant aut, si et in urbe
							et in eadem<note><app><lem>et in eadem</lem></app> in eadem <hi rend="italics">AVo</hi>
							</note> mente permanent, ea quae merentur exspectent. </p></div></div></div></body></text></TEI>