meministine me ante diem xii Kalendas Novembris dicere in senatu fore in armis certo die, qui dies futurus esset ante diem vi VI α t : III u : VIII hio : VIIII bs Kal. Novembris, C. G aium Manlium, audaciae satellitem atque administrum tuae? num me fefellit, Catilina, non modo res tanta tam atrox tam atrox om. AV tamque incredibilis, verum, id quod multo magis est admirandum, dies? dixi ego idem in senatu caedem te optimatium contulisse in ante diem v Kalendas Novembris, tum cum multi principes civitatis Roma non tam sui conservandi quam tuorum consiliorum reprimendorum causa profugerunt. num infitiari potes te illo ipso die meis praesidiis, mea diligentia circumclusum commovere te commovere te commoveri te ( om. te o1 ) AVo contra rem contra rem p. om. AV publicam non potuisse, cum tu discessu ceterorum nostra tamen qui remansissemus caede contentum te te om. bh1, ante contentum hab. ah2 esse dicebas? quid ? cum te te α : tu te cett. Praeneste Kalendis ipsis Novembribus occupaturum nocturno impetu esse confideres, sensistin sensistin α h : sensistine αβγ illam coloniam meo iussu meis praesidiis, custodiis, vigiliis esse munitam? nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas quod non ego non modo non ego non modo Halm : ego non modo non V : ego non modo cett. audiam sed etiam videam planeque sentiam. recognosce mecum tandem tandem mecum ah noctem illam superiorem; iam intelleges multo me vigilare acrius ad salutem quam te ad perniciem rei publicae. dico te priore nocte venisse inter falcarios — non agam obscure — in M. M arci Laecae domum; convenisse eodem compluris eiusdem amentiae scelerisque socios. num negare audes? quid taces? convincam , si negas. video enim esse hic in senatu quosdam qui tecum una fuerunt.