<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi012.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>Nisi forte de locis religiosis ac de lucis quos ab hoc violatos
				esse dixisti pluribus verbis tibi respondendum putas; quo in crimine nihil est
				umquam abs te dictum, nisi a C. Macro obiectum esse crimen id C. Rabirio.
					<reg>in</reg> quo ego demiror meminisse te quid obiecerit C. Rabirio Macer
				inimicus, oblitum esse quid aequi et iurati iudices iudicarint. </p></div><milestone n="3" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p><reg>an</reg> de peculatu facto
				aut de tabulario incenso longa oratio est expromenda? quo in crimine propinquus C.
				Rabiri iudicio clarissimo, C. Curtius, pro virtute sua est honestissime liberatus,
				ipse vero Rabirius non modo in iudicium horum criminum, sed ne in tenuissimam quidem
				suspicionem verbo est umquam vocatus. <reg>an</reg> de sororis filio diligentius
				respondendum est? quem ab hoc necatum esse dixisti, cum ad iudici moram familiaris
				funeris excusatio quaereretur. <reg>quid</reg> enim est tam veri simile quam
				cariorem huic sororis maritum quam sororis filium fuisse, atque ita cariorem ut
				alter vita crudelissime privaretur, cum alteri ad prolationem iudici biduum
				quaereretur? <reg>an</reg> de servis alienis contra legem Fabiam retentis, aut de
				civibus Romanis contra legem Porciam verberatis aut necatis plura dicenda sunt, cum
				tanto studio C. Rabirius totius Apuliae, singulari voluntate Campaniae ornetur,
				cumque ad eius propulsandum periculum non modo homines sed prope regiones ipsae
				convenerint, aliquanto etiam latius excitatae quam ipsius vicinitatis nomen ac
				termini postulabant? <reg>nam</reg> quid ego ad id longam orationem comparem quod
				est in eadem multae inrogatione praescriptum, hunc nec suae nec alienae pudicitiae
				pepercisse? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p><reg>quin</reg> etiam suspicor eo mihi
				semihoram ab Labieno praestitutam esse ut ne plura de pudicitia dicerem.
					<reg>ergo</reg> ad haec crimina quae patroni diligentiam desiderant intellegis
				mihi semihoram istam nimium longam fuisse. 
			<milestone unit="para"/><reg>illam</reg> alteram partem de nece Saturnini nimis exiguam atque angustam esse
				voluisti; quae non oratoris ingenium sed consulis auxilium implorat et flagitat.
					</p></div></div></body></text></TEI>