<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi012.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p><milestone unit="para"/><reg>nunc</reg> quoniam, T. Labiene, diligentiae meae temporis angustiis obstitisti
				meque ex comparato et constituto spatio defensionis in semihorae articulum coegisti,
				parebitur et, quod iniquissimum est, accusatoris condicioni et, quod miserrimum,
				inimici potestati. <reg>quamquam</reg> in hac praescriptione semihorae patroni mihi
				partis reliquisti, consulis ademisti, propterea quod ad defendendum prope modum
				satis erit hoc mihi temporis, ad conquerendum vero parum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>Nisi forte de locis religiosis ac de lucis quos ab hoc violatos
				esse dixisti pluribus verbis tibi respondendum putas; quo in crimine nihil est
				umquam abs te dictum, nisi a C. Macro obiectum esse crimen id C. Rabirio.
					<reg>in</reg> quo ego demiror meminisse te quid obiecerit C. Rabirio Macer
				inimicus, oblitum esse quid aequi et iurati iudices iudicarint. </p></div><milestone n="3" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p><reg>an</reg> de peculatu facto
				aut de tabulario incenso longa oratio est expromenda? quo in crimine propinquus C.
				Rabiri iudicio clarissimo, C. Curtius, pro virtute sua est honestissime liberatus,
				ipse vero Rabirius non modo in iudicium horum criminum, sed ne in tenuissimam quidem
				suspicionem verbo est umquam vocatus. <reg>an</reg> de sororis filio diligentius
				respondendum est? quem ab hoc necatum esse dixisti, cum ad iudici moram familiaris
				funeris excusatio quaereretur. <reg>quid</reg> enim est tam veri simile quam
				cariorem huic sororis maritum quam sororis filium fuisse, atque ita cariorem ut
				alter vita crudelissime privaretur, cum alteri ad prolationem iudici biduum
				quaereretur? <reg>an</reg> de servis alienis contra legem Fabiam retentis, aut de
				civibus Romanis contra legem Porciam verberatis aut necatis plura dicenda sunt, cum
				tanto studio C. Rabirius totius Apuliae, singulari voluntate Campaniae ornetur,
				cumque ad eius propulsandum periculum non modo homines sed prope regiones ipsae
				convenerint, aliquanto etiam latius excitatae quam ipsius vicinitatis nomen ac
				termini postulabant? <reg>nam</reg> quid ego ad id longam orationem comparem quod
				est in eadem multae inrogatione praescriptum, hunc nec suae nec alienae pudicitiae
				pepercisse? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p><reg>quin</reg> etiam suspicor eo mihi
				semihoram ab Labieno praestitutam esse ut ne plura de pudicitia dicerem.
					<reg>ergo</reg> ad haec crimina quae patroni diligentiam desiderant intellegis
				mihi semihoram istam nimium longam fuisse. 
			<milestone unit="para"/><reg>illam</reg> alteram partem de nece Saturnini nimis exiguam atque angustam esse
				voluisti; quae non oratoris ingenium sed consulis auxilium implorat et flagitat.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p><reg>nam</reg> de perduellionis iudicio, quod
				a me sublatum esse criminari soles, meum crimen est, non Rabiri. <reg>quod</reg>
				utinam, Quirites, ego id aut primus aut solus ex hac re publica sustulissem! utinam
				hoc, quod ille crimen esse volt, proprium testimonium meae laudis esset.
					<reg>quid</reg> enim optari potest quod ego mallem quam me in consulatu meo
				carnificem de foro, crucem de campo sustulisse? <reg>sed</reg> ista laus primum est
				maiorum nostrorum, Quirites, qui expulsis regibus nullum in libero populo vestigium
				crudelitatis regiae retinuerunt, deinde multorum virorum fortium qui vestram
				libertatem non acerbitate suppliciorum infestam sed lenitate legum munitam esse
				voluerunt. </p></div></div></body></text></TEI>