nunc quoniam, T. Labiene, diligentiae meae temporis angustiis obstitisti meque ex comparato et constituto spatio defensionis in semihorae articulum coegisti, parebitur et, quod iniquissimum est, accusatoris condicioni et, quod miserrimum, inimici potestati. quamquam in hac praescriptione semihorae patroni mihi partis reliquisti, consulis ademisti, propterea quod ad defendendum prope modum satis erit hoc mihi temporis, ad conquerendum vero parum. Nisi forte de locis religiosis ac de lucis quos ab hoc violatos esse dixisti pluribus verbis tibi respondendum putas; quo in crimine nihil est umquam abs te dictum, nisi a C. Macro obiectum esse crimen id C. Rabirio. in quo ego demiror meminisse te quid obiecerit C. Rabirio Macer inimicus, oblitum esse quid aequi et iurati iudices iudicarint. an de peculatu facto aut de tabulario incenso longa oratio est expromenda? quo in crimine propinquus C. Rabiri iudicio clarissimo, C. Curtius, pro virtute sua est honestissime liberatus, ipse vero Rabirius non modo in iudicium horum criminum, sed ne in tenuissimam quidem suspicionem verbo est umquam vocatus. an de sororis filio diligentius respondendum est? quem ab hoc necatum esse dixisti, cum ad iudici moram familiaris funeris excusatio quaereretur. quid enim est tam veri simile quam cariorem huic sororis maritum quam sororis filium fuisse, atque ita cariorem ut alter vita crudelissime privaretur, cum alteri ad prolationem iudici biduum quaereretur? an de servis alienis contra legem Fabiam retentis, aut de civibus Romanis contra legem Porciam verberatis aut necatis plura dicenda sunt, cum tanto studio C. Rabirius totius Apuliae, singulari voluntate Campaniae ornetur, cumque ad eius propulsandum periculum non modo homines sed prope regiones ipsae convenerint, aliquanto etiam latius excitatae quam ipsius vicinitatis nomen ac termini postulabant? nam quid ego ad id longam orationem comparem quod est in eadem multae inrogatione praescriptum, hunc nec suae nec alienae pudicitiae pepercisse? quin etiam suspicor eo mihi semihoram ab Labieno praestitutam esse ut ne plura de pudicitia dicerem. ergo ad haec crimina quae patroni diligentiam desiderant intellegis mihi semihoram istam nimium longam fuisse. illam alteram partem de nece Saturnini nimis exiguam atque angustam esse voluisti; quae non oratoris ingenium sed consulis auxilium implorat et flagitat. nam de perduellionis iudicio, quod a me sublatum esse criminari soles, meum crimen est, non Rabiri. quod utinam, Quirites, ego id aut primus aut solus ex hac re publica sustulissem! utinam hoc, quod ille crimen esse volt, proprium testimonium meae laudis esset. quid enim optari potest quod ego mallem quam me in consulatu meo carnificem de foro, crucem de campo sustulisse? sed ista laus primum est maiorum nostrorum, Quirites, qui expulsis regibus nullum in libero populo vestigium crudelitatis regiae retinuerunt, deinde multorum virorum fortium qui vestram libertatem non acerbitate suppliciorum infestam sed lenitate legum munitam esse voluerunt.