<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi012.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p><reg>quam</reg> ob rem labor in hoc defendendo praecipue
				meus est, studium vero conservandi hominis commune mihi vobiscum esse debebit.
					<milestone n="2" unit="chapter"/>
			<milestone unit="para"/><reg>sic</reg> enim existimare debetis, Quirites, post hominum memoriam rem nullam
				maiorem, magis periculosam, magis ab omnibus vobis providendam neque a tribuno pl.
				susceptam neque a consule defensam neque ad populum Romanum esse delatam.
					<reg>agitur</reg> enim nihil aliud in hac causa, Quirites, <add>nisi</add> ut
				nullum sit posthac in re publica publicum consilium, nulla bonorum consensio contra
				improborum furorem et audaciam, nullum extremis rei publicae temporibus perfugium et
				praesidium salutis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p><reg>quae</reg> cum ita sint,
				primum, quod in tanta dimicatione capitis, famae fortunarumque omnium fieri necesse
				est, ab Iove <reg>optimo</reg>
				<reg>maximo</reg> ceterisque dis deabusque immortalibus, quorum ope et auxilio multo
				magis haec res publica quam ratione hominum et consilio gubernatur, pacem ac veniam
				peto precorque ab eis ut hodiernum diem et ad huius salutem conservandam et ad rem
				publicam constituendam inluxisse patiantur. <reg>deinde</reg> vos, Quirites, quorum
				potestas proxime ad deorum immortalium numen accedit, oro atque obsecro, quoniam uno
				tempore vita C. Rabiri, hominis miserrimi atque innocentissimi, salus rei publicae
				vestris manibus suffragiisque permittitur, adhibeatis in hominis fortunis
				misericordiam, in rei publicae salute sapientiam quam soletis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p><milestone unit="para"/><reg>nunc</reg> quoniam, T. Labiene, diligentiae meae temporis angustiis obstitisti
				meque ex comparato et constituto spatio defensionis in semihorae articulum coegisti,
				parebitur et, quod iniquissimum est, accusatoris condicioni et, quod miserrimum,
				inimici potestati. <reg>quamquam</reg> in hac praescriptione semihorae patroni mihi
				partis reliquisti, consulis ademisti, propterea quod ad defendendum prope modum
				satis erit hoc mihi temporis, ad conquerendum vero parum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>Nisi forte de locis religiosis ac de lucis quos ab hoc violatos
				esse dixisti pluribus verbis tibi respondendum putas; quo in crimine nihil est
				umquam abs te dictum, nisi a C. Macro obiectum esse crimen id C. Rabirio.
					<reg>in</reg> quo ego demiror meminisse te quid obiecerit C. Rabirio Macer
				inimicus, oblitum esse quid aequi et iurati iudices iudicarint. </p></div></div></body></text></TEI>