hisce autem m alis mag num praesid ium vo bis maiores ve stri re liquerunt, vo cem illam consulis: 'qui rem publicam salvam esse vellent .' huic voci fave te, Quirites, neque v estro iudicio abstu leritis mihi neque eripueri tis rei publicae spem liberta tis, sp em salutis, spem digni tatis. quid fac erem, si T. Labie nus c aedem civium fecis set ut L. Satur ninus , si carcerem re fregi sset, si Capitoli um cum armatis occupa visset? facerem idem qu od C. Marius fe cit, a d senatum re ferr em, vos ad rem publicam defe ndendam co hort arer, armatus ipse vobiscum ar mato obsisterem. nunc quoniam armorum suspicio nulla est, tela non video, non vis, non caedes, non Capitoli atque arcis obsessio est, sed accusatio perniciosa, iudicium acerbum, res tota a tribuno pl. suscepta contra rem publicam, non vos ad arma vocan dos esse, verum ad suffragia cohortandos contra oppugnationem vestrae maiestatis putavi. itaque nunc vos omnis oro atque obtestor hortorque. non ita mos est, consulem es * * * * * * t imet; qui hasce ore adverso pro re publica cicatrices ac notas virtutis accepit, is ne quod accipiat famae volnus perhorrescit; quem numquam incursiones hostium loco movere potuerunt, is nunc impetum civium, c ui n e cessario cedendum est, perhorrescit.