Fragmenta (a Niebuhrio ex P edita, supplementa sunt Niebuhrii, nisi aliter indicatum est) * * * aret. itaque non senatus in ea causa cognoscenda me agente diligentior aut inclementior fuit quam vos universi, cum orbis terrae distributionem atque illum ipsum agrum Campanum animis, manibus, vocibus re pudiavistis . idem ego quod is qui auctor huius iudicii est clamo, praedico, denuntio. nullus est reliquus rex, nulla gens, nulla natio quam pertimescatis; nullum adventicium, nullum extraneum malum est qu od insi nuare in han c rem publicam pos sit. si immorta lem hanc civitate m esse voltis, si aeter num hoc imperium, si g loriam sempiternam manere , nobis a nostris cupi ditatibus, a tu rbulen tis hominibus atque no varum rerum cupidis, ab intestinis malis , a domesticis co nsiliis est cavendum. hisce autem m alis mag num praesid ium vo bis maiores ve stri re liquerunt, vo cem illam consulis: 'qui rem publicam salvam esse vellent .' huic voci fave te, Quirites, neque v estro iudicio abstu leritis mihi neque eripueri tis rei publicae spem liberta tis, sp em salutis, spem digni tatis. quid fac erem, si T. Labie nus c aedem civium fecis set ut L. Satur ninus , si carcerem re fregi sset, si Capitoli um cum armatis occupa visset? facerem idem qu od C. Marius fe cit, a d senatum re ferr em, vos ad rem publicam defe ndendam co hort arer, armatus ipse vobiscum ar mato obsisterem. nunc quoniam armorum suspicio nulla est, tela non video, non vis, non caedes, non Capitoli atque arcis obsessio est, sed accusatio perniciosa, iudicium acerbum, res tota a tribuno pl. suscepta contra rem publicam, non vos ad arma vocan dos esse, verum ad suffragia cohortandos contra oppugnationem vestrae maiestatis putavi. itaque nunc vos omnis oro atque obtestor hortorque. non ita mos est, consulem es * * *