<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi012.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="31"><p><reg>neminem</reg> esse dico ex his omnibus,
				qui illo die Romae fuerit, quem tu diem in iudicium vocas, pubesque tum fuerit, quin
				arma ceperit, quin consules secutus sit. <reg>omnes</reg> ei quorum tu ex aetate
				coniecturam facere potes quid tum fecerint abs te capitis C. Rabiri nomine citantur.
					<reg>at</reg> occidit Saturninum Rabirius. Vtinam fecisset! non supplicium
				deprecarer sed praemium postularem. <reg>etenim</reg>, si Scaevae, servo Q.
				Crotonis, qui occidit L. Saturninum, libertas data est, quod equiti Romano praemium
				dari par fuisset? et, si C. Marius, quod fistulas quibus aqua suppeditabatur Iovis
					<reg>optimi</reg>
				<reg>maximi</reg> templis ac sedibus praecidi imperarat, quod in clivo Capitolino
				improborum civium * * * </p></div><milestone n="12" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="32"><p><note>Fragmenta (a Niebuhrio ex P edita, supplementa sunt Niebuhrii, nisi aliter indicatum est)</note><milestone unit="para"/>* * * aret. <reg>itaque</reg> non senatus in ea causa cognoscenda me agente
					diligentior aut inclementior fuit quam vos universi, cum orbis terrae
					distributionem atque illum ipsum agrum Campanum animis, manibus, vocibus
						re<add>pudiavistis</add>. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="33"><p><milestone unit="para"/><reg>idem</reg> ego quod is qui auctor huius iudicii <add>est</add> clamo,
					praedico, denuntio. <reg>nullus</reg> est reliquus rex, nulla gens, nulla natio
					quam pertimescatis; nullum adventicium, nullum extraneum malum est qu<add>od
						insi</add>nuare in han<add>c rem publicam pos</add>sit. <reg>si</reg>
						immorta<add>lem</add> hanc civitate<add>m esse</add> voltis, si
						aeter<add>num hoc</add> imperium, si g<add>loriam</add> sempiternam
						<add>manere</add>, nobis a nostris <add>cupi</add>ditatibus, a
						tu<add>rbulen</add>tis hominibus <add>atque no</add>varum rerum
						<add>cupidis, ab intestinis malis</add>, a domesticis co<add>nsiliis</add>
					est cavendum. </p></div></div></body></text></TEI>