etenim si C. Rabirio, quod iit ad arma, crucem T. Labienus in campo Martio defigendam putavit, quod tandem excogitabitur in eum supplicium qui vocavit? ac si fides Saturnino data est, quod abs te saepissime dicitur, non eam C. Rabirius sed C. Marius dedit, idemque violavit, si in fide non stetit. quae fides, Labiene, qui potuit sine senatus consulto dari? adeone hospes es huiusce urbis, adeone ignarus disciplinae consuetudinisque nostrae ut haec nescias, ut peregrinari in aliena civitate, non in tua magistratum gerere videare? ' quid iam ista C. Mario,' inquit, 'nocere possunt, quoniam sensu et vita caret?' itane vero? tantis in laboribus C. Marius periculisque vixisset, si nihil longius quam vitae termini postulabant spe atque animo de se et gloria sua cogitasset? at , credo, cum innumerabilis hostium copias in Italia fudisset atque obsidione rem publicam liberasset, omnia sua secum una moritura arbitrabatur. non est ita, Quirites; neque quisquam nostrum in rei publicae periculis cum laude ac virtute versatur quin spe posteritatis fructuque ducatur. itaque cum multis aliis de causis virorum bonorum mentes divinae mihi atque aeternae videntur esse, tum maxime quod optimi et sapientissimi cuiusque animus ita praesentit in posterum ut nihil nisi sempiternum spectare videatur. quapropter equidem et C. Mari et ceterorum virorum sapientissimorum ac fortissimorum civium mentis, quae mihi videntur ex hominum vita ad deorum religionem et sanctimoniam demigrasse, testor me pro illorum fama, gloria, memoria non secus ac pro patriis fanis atque delubris propugnandum putare, ac, si pro illorum laude mihi arma capienda essent, non minus strenue caperem, quam illi pro communi salute ceperunt. etenim , Quirites, exiguum nobis vitae curriculum natura circumscripsit, immensum gloriae. qua re, si eos qui iam de vita decesserunt ornabimus, iustiorem nobis mortis condicionem relinquemus. sed si illos, Labiene, quos iam videre non possumus neglegis, ne his quidem quos vides consuli putas oportere? neminem esse dico ex his omnibus, qui illo die Romae fuerit, quem tu diem in iudicium vocas, pubesque tum fuerit, quin arma ceperit, quin consules secutus sit. omnes ei quorum tu ex aetate coniecturam facere potes quid tum fecerint abs te capitis C. Rabiri nomine citantur. at occidit Saturninum Rabirius. Vtinam fecisset! non supplicium deprecarer sed praemium postularem. etenim , si Scaevae, servo Q. Crotonis, qui occidit L. Saturninum, libertas data est, quod equiti Romano praemium dari par fuisset? et, si C. Marius, quod fistulas quibus aqua suppeditabatur Iovis optimi maximi templis ac sedibus praecidi imperarat, quod in clivo Capitolino improborum civium * * *