<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi012.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="28"><p><reg>etenim</reg>
				si C. Rabirio, quod iit ad arma, crucem T. Labienus in campo Martio defigendam
				putavit, quod tandem excogitabitur in eum supplicium qui vocavit? <reg>ac</reg> si
				fides Saturnino data est, quod abs te saepissime dicitur, non eam C. Rabirius sed C.
				Marius dedit, idemque violavit, si in fide non stetit. <reg>quae</reg> fides,
				Labiene, qui potuit sine senatus consulto dari? <reg>adeone</reg> hospes
					<add>es</add> huiusce urbis, adeone ignarus disciplinae consuetudinisque nostrae
				ut haec nescias, ut peregrinari in aliena civitate, non in tua magistratum gerere
				videare? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="29"><p> '<reg>quid</reg> iam ista C. Mario,'
				inquit, 'nocere possunt, quoniam sensu et vita caret?' <reg>itane</reg> vero? tantis
				in laboribus C. Marius periculisque vixisset, si nihil longius quam vitae termini
				postulabant spe atque animo de se et gloria sua cogitasset? <reg>at</reg>, credo,
				cum innumerabilis hostium copias in Italia fudisset atque obsidione rem publicam
				liberasset, omnia sua secum una moritura arbitrabatur. <reg>non</reg> est ita,
				Quirites; neque quisquam nostrum in rei publicae periculis cum laude ac virtute
				versatur quin spe posteritatis fructuque ducatur. <reg>itaque</reg> cum multis aliis
				de causis virorum bonorum mentes divinae mihi atque aeternae videntur esse, tum
				maxime quod optimi et sapientissimi cuiusque animus ita praesentit in posterum ut
				nihil nisi sempiternum spectare videatur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="30"><p><reg>quapropter</reg> equidem et C. Mari et ceterorum virorum sapientissimorum
				ac fortissimorum civium mentis, quae mihi videntur ex hominum vita ad deorum
				religionem et sanctimoniam demigrasse, testor me pro illorum fama, gloria, memoria
				non secus ac pro patriis fanis atque delubris propugnandum putare, ac, si pro
				illorum laude mihi arma capienda essent, non minus strenue caperem, quam illi pro
				communi salute ceperunt. <reg>etenim</reg>, Quirites, exiguum nobis vitae curriculum
				natura circumscripsit, immensum gloriae. <milestone n="11" unit="chapter"/><reg>qua</reg> re, si eos qui iam de vita decesserunt ornabimus, iustiorem
				nobis mortis condicionem relinquemus. <reg>sed</reg> si illos, Labiene, quos iam
				videre non possumus neglegis, ne his quidem quos vides consuli putas oportere?
					</p></div></div></body></text></TEI>