<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi012.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="25"><p><reg>itaque</reg> mihi mirum videtur unde hanc tu,
				Labiene, imaginem quam habes inveneris; nam <reg>sex</reg>. Titio damnato qui istam
				habere auderet inventus est nemo. <reg>quod</reg> tu si audisses aut si per aetatem
				scire potuisses, numquam profecto istam imaginem quae domi posita pestem atque
				exsilium Sex. Titio attulisset in rostra atque in contionem attulisses, nec tuas
				umquam ratis ad eos scopulos appulisses ad quos Sex. Titi adflictam navem et in
				quibus C. Deciani naufragium fortunarum videres. <reg>sed</reg> in his rebus omnibus
				imprudentia laberis. <reg>causam</reg> enim suscepisti antiquiorem memoria tua, quae
				causa ante mortua est quam tu natus es; et qua in causa tute profecto fuisses, si
				per aetatem esse potuisses, eam causam in iudicium vocas. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="26"><p><reg>an</reg> non intellegis, primum quos homines et qualis
				viros mortuos summi sceleris arguas, deinde quot ex his qui vivunt eodem crimine in
				summum periculum capitis arcessas? <reg>nam</reg> si C. Rabirius fraudem capitalem
				admisit quod arma contra L. Saturninum tulit, huic quidem adferet aliquam
				deprecationem periculi aetas illa qua tum fuit; Q. vero Catulum, patrem huius, in
				quo summa sapientia, eximia virtus, singularis humanitas fuit, M. Scaurum, illa
				gravitate, illo consilio, illa prudentia, duos Mucios, L. Crassum, M. Antonium, qui
				tum extra urbem cum praesidio fuit, quorum in hac civitate longe maxima consilia
				atque ingenia fuerunt, ceteros pari dignitate praeditos custodes gubernatoresque rei
				publicae quem ad modum mortuos defendemus? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="27"><p><reg>quid</reg> de illis honestissimis viris atque optimis civibus, equitibus
				Romanis, dicemus qui tum una cum senatu salutem rei publicae defenderunt? quid de
				tribunis aerariis ceterorumque ordinum omnium hominibus qui tum arma pro communi
				libertate ceperunt? <milestone n="10" unit="chapter"/><reg>sed</reg> quid ego de eis
				omnibus qui consulari imperio paruerunt loquor? de ipsorum consulum fama quid
				futurum est? L. Flaccum, hominem cum semper in re publica, tum in magistratibus
				gerendis, in sacerdotio caerimoniisque quibus praeerat diligentissimum, nefarii
				sceleris ac parricidi mortuum condemnabimus? adiungemus ad hanc labem ignominiamque
				mortis etiam C. Mari nomen? C. Marium, quem vere patrem patriae, parentem, inquam,
				vestrae libertatis atque huiusce rei publicae possumus dicere, sceleris ac parricidi
				nefarii mortuum condemnabimus? </p></div></div></body></text></TEI>