<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi012.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="22"><p><reg>tu</reg> denique, Labiene, quid faceres tali in re ac tempore? Cum
				ignaviae ratio te in fugam atque in latebras impelleret, improbitas et furor L.
				Saturnini in Capitolium arcesseret, consules ad patriae salutem ac libertatem
				vocarent, quam tandem auctoritatem, quam vocem, cuius sectam sequi, cuius imperio
				parere potissimum velles? '<reg>patruus</reg>,' inquit, 'meus cum Saturnino fuit.'
					<reg>quid</reg>? pater quicum? quid? propinqui vestri, equites Romani? quid?
				omnis praefectura, regio, vicinitas vestra? quid? ager Picenus universus utrum
				tribunicium furorem, an consularem auctoritatem secutus est? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="23"><p><reg>equidem</reg> hoc adfirmo quod tu nunc de tuo patruo
				praedicas, neminem umquam adhuc de se esse confessum; nemo est, inquam, inventus tam
				profligatus, tam perditus, tam ab omni non modo honestate sed etiam simulatione
				honestatis relictus, qui se in Capitolio fuisse cum Saturnino fateretur.
					<reg>at</reg> fuit vester patruus. <reg>fuerit</reg>, et fuerit <add>nulla</add>
				vi, nulla desperatione rerum suarum, nullis domesticis volneribus coactus; induxerit
				eum L. Saturnini familiaritas ut amicitiam patriae praeponeret; idcircone oportuit
				C. Rabirium desciscere a re publica, non comparere in illa armata multitudine
				bonorum, consulum voci atque imperio non oboedire? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="24"><p><reg>atqui</reg> videmus haec in rerum natura tria fuisse, ut aut cum
				Saturnino esset, aut cum bonis, aut lateret. <reg>latere</reg> mortis erat instar
				turpissimae, cum Saturnino esse furoris et sceleris; virtus et honestas et pudor cum
				consulibus esse cogebat. <reg>hoc</reg> tu igitur in crimen vocas, quod cum eis
				fuerit C. Rabirius quos amentissimus fuisset si oppugnasset, turpissimus si
				reliquisset? <milestone n="9" unit="chapter"/><reg>at</reg> C. Decianus, de quo tu
				saepe commemoras, quia, cum hominem omnibus insignem notis turpitudinis, P. Furium,
				accusaret summo studio bonorum omnium, queri est ausus in contione de morte
				Saturnini, condemnatus est, et Sex. Titius, quod habuit imaginem L. Saturnini domi
				suae, condemnatus est. <reg>statuerunt</reg> equites Romani illo iudicio improbum
				civem esse et non retinendum in civitate, qui hominis hostilem in modum seditiosi
				imagine aut mortem eius honestaret, aut desideria imperitorum misericordia
				commoveret, aut suam significaret imitandae improbitatis voluntatem. </p></div></div></body></text></TEI>