<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi012.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="19"><p>—<reg>libenter</reg>,inquam,
				confiterer, si vere possem aut etiam si mihi esset integrum, C. Rabiri manu L.
				Saturninum esse occisum, et id facinus pulcherrimum esse arbitrarer; sed, quoniam id
				facere non possum, confitebor id quod ad laudem minus valebit, ad crimen non minus.
					<reg>confiteor</reg> interficiendi Saturnini causa C. Rabirium arma cepisse.
					<reg>quid</reg> est, Labiene? quam a me graviorem confessionem aut quod in hunc
				maius crimen exspectas? nisi vero interesse aliquid putas inter eum qui hominem
				occidit, et eum qui cum telo occidendi hominis causa fuit. <reg>si</reg> interfici
				Saturninum nefas fuit, arma sumpta esse contra Saturninum sine scelere non possunt;
				si arma iure sumpta concedis, inter<add>fectum iure concedas necesse est</add>.
					</p></div><milestone n="7" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="20"><p><milestone unit="para"/><reg>fit</reg> senatus consultum ut C. Marius L. Valerius consules adhiberent
				tribunos pl. et praetores, quos eis videretur, operamque darent ut imperium populi
				Romani maiestasque conservaretur. <reg>adhibent</reg> omnis tribunos pl. praeter
				Saturninum, <add>praetores</add> praeter Glauciam; qui rem publicam salvam esse
				vellent, arma capere et se sequi iubent. <reg>parent</reg> omnes; ex aede Sancus
				armamentariisque publicis arma populo Romano C. Mario consule distribuente dantur.
					<reg>hic</reg> iam, ut omittam cetera, de te ipso, Labiene, quaero. Cum
				Saturninus Capitolium teneret armatus, esset una C. Glaucia, C. Saufeius, etiam ille
				ex compedibus atque ergastulo Gracchus; addam, quoniam ita vis, eodem Q. Labienum,
				patruum tuum; in foro autem C. Marius et L. Valerius Flaccus consules, post cunctus
				senatus, atque ille senatus quem etiam vos ipsi, qui hos patres conscriptos qui nunc
				sunt in invidiam vocatis, quo facilius de hoc senatu detrahere possitis,
					<add>laudare consuevistis,</add> cum equester ordo—at quorum equitum, di
				immortales! patrum nostrorum atque eius aetatis, qui tum magnam partem rei publicae
				atque omnem dignitatem iudiciorum tenebant,—cum omnes omnium ordinum homines qui in
				salute rei publicae salutem suam repositam esse arbitrabantur arma cepissent: quid
				tandem C. Rabirio faciendum fuit? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="21"><p><reg>de</reg> te
				ipso, inquam, Labiene, quaero. Cum ad arma consules ex senatus consulto vocavissent,
				cum armatus M. Aemilius, princeps senatus, in comitio constitisset, qui cum ingredi
				vix posset, non ad insequendum sibi tarditatem pedum sed ad fugiendum impedimento
				fore putabat, cum denique Q. Scaevola confectus senectute, perditus morbo, mancus et
				membris omnibus captus ac debilis, hastili nixus et animi vim et infirmitatem
				corporis ostenderet, cum L. Metellus, Ser. Galba, C. Serranus, P. Rutilius, C.
				Fimbria, Q. Catulus omnesque qui tum erant consulares pro salute communi arma
				cepissent, cum omnes praetores, cuncta nobilitas ac iuventus accurreret, Cn. et L.
				Domitii, L. Crassus, Q. Mucius, C. Claudius, M. Drusus, cum omnes Octavii, Metelli,
				Iulii, Cassii, Catones, Pompeii, cum L. Philippus, L. Scipio, cum M. Lepidus, cum D.
				Brutus, cum hic ipse P. Servilius, quo tu imperatore, Labiene, meruisti, cum hic Q.
				Catulus, admodum tum adulescens, cum hic C. Curio, cum denique omnes clarissimi viri
				cum consulibus essent: quid tandem C. Rabirium facere convenit? utrum inclusum atque
				abditum latere in occulto atque ignaviam suam tenebrarum ac parietum custodiis
				tegere, an in Capitolium pergere atque ibi se cum tuo patruo et ceteris ad mortem
				propter vitae turpitudinem confugientibus congregare, an cum Mario, Scauro, Catulo,
				Metello, Scaevola, cum bonis denique omnibus coire non modo salutis verum etiam
				periculi societatem? </p></div></div></body></text></TEI>