<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi012.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p><reg>misera</reg> est ignominia iudiciorum
				publicorum, misera multatio bonorum, miserum
				exsilium; sed tamen in omni calamitate retinetur aliquod vestigium libertatis.
					<reg>mors</reg> denique si proponitur, in libertate moriamur, carnifex vero et
				obductio capitis et nomen ipsum crucis absit non modo a corpore civium Romanorum sed
				etiam a cogitatione, oculis, auribus. <reg>harum</reg> enim omnium rerum non solum
				eventus atque perpessio sed etiam condicio, exspectatio, mentio ipsa denique indigna
				cive Romano atque homine libero est. <reg>an</reg> vero servos nostros horum
				suppliciorum omnium metu dominorum benignitas vindicta una liberat; nos a
				verberibus, ab unco, a crucis denique terrore neque res gestae neque acta aetas
				neque vestri honores vindicabunt? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="17"><p><reg>quam</reg>
				ob rem fateor atque etiam, Labiene, profiteor et prae me fero te ex illa crudeli,
				importuna, non tribunicia actione sed regia, meo consilio, virtute, auctoritate esse
				depulsum. <reg>qua</reg> tu in actione quamquam omnia exempla maiorum, omnis leges,
				omnem auctoritatem senatus, omnis religiones atque auspiciorum publica iura
				neglexisti, tamen a me haec in hoc tam exiguo meo tempore non audies; liberum tempus
				nobis dabitur ad istam disceptationem. </p></div><milestone n="6" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="18"><p><milestone unit="para"/><reg>nunc</reg> de Saturnini crimine ac de clarissimi patrui tui morte dicemus.
					<reg>arguis</reg> occisum esse a C. Rabirio L. Saturninum. <reg>at</reg> id C.
				Rabirius multorum testimoniis, Q. Hortensio copiosissime defendente, antea falsum
				esse docuit; ego autem, si mihi esset integrum, susciperem hoc crimen, agnoscerem,
				confiterer. Vtinam hanc mihi facultatem causa concederet ut possem hoc praedicare,
				C. Rabiri manu L. Saturninum, hostem populi Romani, interfectum!—<reg>nihil</reg> me
				clamor iste commovet sed consolatur, cum indicat esse quosdam civis imperitos sed
				non multos. <reg>numquam</reg>, mihi credite, populus Romanus hic qui silet consulem
				me fecisset, si vestro clamore perturbatum iri arbitraretur. <reg>quanto</reg> iam
				levior est acclamatio! <reg>quin</reg> continetis vocem indicem stultitiae vestrae,
				testem paucitatis!</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="19"><p>—<reg>libenter</reg>,inquam,
				confiterer, si vere possem aut etiam si mihi esset integrum, C. Rabiri manu L.
				Saturninum esse occisum, et id facinus pulcherrimum esse arbitrarer; sed, quoniam id
				facere non possum, confitebor id quod ad laudem minus valebit, ad crimen non minus.
					<reg>confiteor</reg> interficiendi Saturnini causa C. Rabirium arma cepisse.
					<reg>quid</reg> est, Labiene? quam a me graviorem confessionem aut quod in hunc
				maius crimen exspectas? nisi vero interesse aliquid putas inter eum qui hominem
				occidit, et eum qui cum telo occidendi hominis causa fuit. <reg>si</reg> interfici
				Saturninum nefas fuit, arma sumpta esse contra Saturninum sine scelere non possunt;
				si arma iure sumpta concedis, inter<add>fectum iure concedas necesse est</add>.
					</p></div></div></body></text></TEI>