<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi012.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p><reg>nam</reg> de perduellionis iudicio, quod
				a me sublatum esse criminari soles, meum crimen est, non Rabiri. <reg>quod</reg>
				utinam, Quirites, ego id aut primus aut solus ex hac re publica sustulissem! utinam
				hoc, quod ille crimen esse volt, proprium testimonium meae laudis esset.
					<reg>quid</reg> enim optari potest quod ego mallem quam me in consulatu meo
				carnificem de foro, crucem de campo sustulisse? <reg>sed</reg> ista laus primum est
				maiorum nostrorum, Quirites, qui expulsis regibus nullum in libero populo vestigium
				crudelitatis regiae retinuerunt, deinde multorum virorum fortium qui vestram
				libertatem non acerbitate suppliciorum infestam sed lenitate legum munitam esse
				voluerunt. </p></div><milestone n="4" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p><milestone unit="para"/><reg>quam</reg> ob rem uter nostrum tandem, Labiene, popularis est, tune qui civibus
				Romanis in contione ipsa carnificem, qui vincla adhiberi putas oportere, qui in
				campo Martio comitiis centuriatis auspicato in loco crucem ad civium supplicium
				defigi et constitui iubes, an ego qui funestari contionem contagione carnificis
				veto, qui expiandum forum populi Romani ab illis nefarii sceleris vestigiis esse
				dico, qui castam contionem, sanctum campum, inviolatum corpus omnium civium
				Romanorum, integrum ius libertatis defendo servari oportere? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p><reg>popularis</reg> vero tribunus pl. custos defensorque iuris
				et libertatis! Porcia lex virgas ab omnium civium Romanorum corpore amovit, hic
				misericors flagella rettulit; Porcia lex libertatem civium lictori eripuit,
				Labienus, homo popularis, carnifici tradidit; C. Gracchus legem tulit ne de capite
				civium Romanorum iniussu vestro iudicaretur, hic popularis a <num>ii</num>viris
				iniussu vestro non iudicari de cive Romano sed indicta causa civem Romanum capitis
				condemnari coegit. </p></div></div></body></text></TEI>