<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi012.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p><milestone unit="para"/><reg>etsi</reg>, Quirites, non est meae consuetudinis initio dicendi rationem reddere
				qua de causa quemque defendam, propterea quod cum omnibus civibus in eorum periculis
				semper satis iustam mihi causam necessitudinis esse duxi, tamen in hac defensione
				capitis, famae fortunarumque omnium C. Rabiri proponenda ratio videtur esse offici
				mei, propterea quod, quae iustissima mihi causa ad hunc defendendum esse visa est,
				eadem vobis ad absolvendum debet videri. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p><reg>nam</reg> me cum amicitiae vetustas, cum dignitas hominis, cum ratio
				humanitatis, cum meae vitae perpetua consuetudo ad C. Rabirium defendendum est
				adhortata, tum vero, ut id studiosissime facerem, salus rei publicae, consulare
				officium, consulatus denique ipse mihi una <add>a</add> vobis cum salute rei
				publicae commendatus coegit. <reg>non</reg> enim C. Rabirium culpa delicti, non
				invidia vitae, Quirites, non denique veteres iustae gravesque inimicitiae civium in
				discrimen capitis vocaverunt, sed ut illud summum auxilium maiestatis atque imperi
				quod nobis a maioribus est traditum de re publica tolleretur, ut nihil posthac
				auctoritas senatus, nihil consulare imperium, nihil consensio bonorum contra pestem
				ac perniciem civitatis valeret, idcirco in his rebus evertendis unius hominis
				senectus, infirmitas solitudoque temptata est. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p><reg>quam</reg> ob rem si est boni consulis, cum cuncta auxilia rei publicae
				labefactari convellique videat, ferre opem patriae, succurrere saluti fortunisque
				communibus, implorare civium fidem, suam salutem posteriorem salute communi ducere,
				est etiam bonorum et fortium civium, quales vos omnibus rei publicae temporibus
				exstitistis, intercludere omnis seditionum vias, munire praesidia rei publicae,
				summum in consulibus imperium, summum in senatu consilium putare; ea qui secutus
				sit, laude potius et honore quam poena et supplicio dignum iudicare. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p><reg>quam</reg> ob rem labor in hoc defendendo praecipue
				meus est, studium vero conservandi hominis commune mihi vobiscum esse debebit.
					<milestone n="2" unit="chapter"/>
			<milestone unit="para"/><reg>sic</reg> enim existimare debetis, Quirites, post hominum memoriam rem nullam
				maiorem, magis periculosam, magis ab omnibus vobis providendam neque a tribuno pl.
				susceptam neque a consule defensam neque ad populum Romanum esse delatam.
					<reg>agitur</reg> enim nihil aliud in hac causa, Quirites, <add>nisi</add> ut
				nullum sit posthac in re publica publicum consilium, nulla bonorum consensio contra
				improborum furorem et audaciam, nullum extremis rei publicae temporibus perfugium et
				praesidium salutis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p><reg>quae</reg> cum ita sint,
				primum, quod in tanta dimicatione capitis, famae fortunarumque omnium fieri necesse
				est, ab Iove <reg>optimo</reg>
				<reg>maximo</reg> ceterisque dis deabusque immortalibus, quorum ope et auxilio multo
				magis haec res publica quam ratione hominum et consilio gubernatur, pacem ac veniam
				peto precorque ab eis ut hodiernum diem et ad huius salutem conservandam et ad rem
				publicam constituendam inluxisse patiantur. <reg>deinde</reg> vos, Quirites, quorum
				potestas proxime ad deorum immortalium numen accedit, oro atque obsecro, quoniam uno
				tempore vita C. Rabiri, hominis miserrimi atque innocentissimi, salus rei publicae
				vestris manibus suffragiisque permittitur, adhibeatis in hominis fortunis
				misericordiam, in rei publicae salute sapientiam quam soletis. </p></div></div></body></text></TEI>