<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi012.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p><milestone unit="para"/><reg>etsi</reg>, Quirites, non est meae consuetudinis initio dicendi rationem reddere
				qua de causa quemque defendam, propterea quod cum omnibus civibus in eorum periculis
				semper satis iustam mihi causam necessitudinis esse duxi, tamen in hac defensione
				capitis, famae fortunarumque omnium C. Rabiri proponenda ratio videtur esse offici
				mei, propterea quod, quae iustissima mihi causa ad hunc defendendum esse visa est,
				eadem vobis ad absolvendum debet videri. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p><reg>nam</reg> me cum amicitiae vetustas, cum dignitas hominis, cum ratio
				humanitatis, cum meae vitae perpetua consuetudo ad C. Rabirium defendendum est
				adhortata, tum vero, ut id studiosissime facerem, salus rei publicae, consulare
				officium, consulatus denique ipse mihi una <add>a</add> vobis cum salute rei
				publicae commendatus coegit. <reg>non</reg> enim C. Rabirium culpa delicti, non
				invidia vitae, Quirites, non denique veteres iustae gravesque inimicitiae civium in
				discrimen capitis vocaverunt, sed ut illud summum auxilium maiestatis atque imperi
				quod nobis a maioribus est traditum de re publica tolleretur, ut nihil posthac
				auctoritas senatus, nihil consulare imperium, nihil consensio bonorum contra pestem
				ac perniciem civitatis valeret, idcirco in his rebus evertendis unius hominis
				senectus, infirmitas solitudoque temptata est. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p><reg>quam</reg> ob rem si est boni consulis, cum cuncta auxilia rei publicae
				labefactari convellique videat, ferre opem patriae, succurrere saluti fortunisque
				communibus, implorare civium fidem, suam salutem posteriorem salute communi ducere,
				est etiam bonorum et fortium civium, quales vos omnibus rei publicae temporibus
				exstitistis, intercludere omnis seditionum vias, munire praesidia rei publicae,
				summum in consulibus imperium, summum in senatu consilium putare; ea qui secutus
				sit, laude potius et honore quam poena et supplicio dignum iudicare. </p></div></div></body></text></TEI>