tum vero illa iudicia senatoria non falsa invidia sed vera atque insigni turpitudine notata atque operta dedecore et infamia defensioni locum nullum reliquissent. quid enim tandem illi iudices responderent, si qui ab eis quaereret: 'Condemnastis Scamandrum, quo crimine?' ' nempe quod habitum per servum medici veneno necare voluisset. voluit. Ecquid Madvig ' ' quid habiti morte Scamander consequebatur?' ' nihil , sed administer erat Oppianici.' ' et condemnastis C. Gaium Fabricium, quid ita? et a a: om. M m ' ' quia , cum ipse familiarissime Oppianico usus, libertus autem eius in maleficio deprensus esset, illum expertem eius consili fuisse non probabatur.' si igitur ipsum Oppianicum bis suis iudiciis condemnatum absolvissent, quis tantam turpitudinem iudiciorum, quis tantam inconstantiam rerum iudicatarum, quis tantam libidinem iudicum ferre potuisset? quod si hoc videtis quod iam hac omni oratione patefactum est, illo iudicio reum condemnari, praesertim ab isdem iudicibus qui duo praeiudicia fecissent, necesse fuisse, simul illud videatis necesse est, nullam accusatori accusatoris S a causam esse esse causam S a potuisse cur iudicium vellet corrumpere. quaero enim de de S s : abs cett. te, T. Tite Atti Atti Acci s ( duplici t hoc nomen scriptum est in P §147, in S §§149, 150, in B §149) , relictis iam ceteris argumentis omnibus, num Fabricios quoque innocentis condemnatos existimes, num etiam illa iudicia pecunia corrupta esse dicas, quibus in in a a: om. M m iudiciis alter a Staieno solo absolutus est, alter etiam ipse se condemnavit. age , si nocentes ages innocentis S a , cuius malefici? num quid praeter venenum quaesitum quo habitus necaretur obiectum est? num quid aliud in illis iudiciis versatum est praeter hasce insidias habito ab Oppianico per Fabricium Fabricium S a: Fabricios M m factas? nihil , nihil, inquam inquam s a: unquam Mb y exstat memoria S a: exstant memoriae M m , aliud, iudices, reperietis. exstat memoria, sunt tabulae publicae; redargue me, si mentior; testium dicta recita, doce in illorum iudiciis quid praeter hoc venenum Oppianici non modo in criminis sed in male dicti loco locum S a sit obiectum. multa dici possunt qua re ita necesse fuerit iudicari, sed ego occurram exspectationi vestrae, iudices. nam etsi etsi a a: si M m a vobis sic audior ut numquam benignius neque attentius quemquam auditum putem, tamen vocat me alio iam dudum tacita vestra exspectatio quae mihi obloqui videtur: ' quid ergo? negasne illud iudicium esse corruptum? corruptum esse S a ( contra Quintil. ix. 2. 51) ' non nego, sed ab hoc corruptum non esse confirmo. 'A quo igitur est corruptum?' opinor , primum, si incertum fuisset quisnam exitus illius iudici futurus esset, veri similius tamen esset eum potius corrupisse qui metuisset ne ipse condemnaretur quam illum ille a qui veritus esset ne alter absolveretur; deinde, cum esset non non S a: nemini M m dubium quid iudicari necesse esset, eum certe potius qui sibi aliqua aliqua M : alia m a ratione diffideret quam eum qui omni ratione confideret; postremo certe potius illum qui bis apud eos iudices offendisset quam eum qui bis causam bis causam S a: bis causam iis (his b ) Mb y : bis iis causam s , Baiter probavisset. Vnum quidem certe nemo erit tam inimicus inimicus a a, Quintil. v. 10. 68, Rufinian. Rhet. M. p. 42: iniquus M m Cluentio qui mihi non concedat, si constet corruptum illud esse iudicium iudicium esse S a ( contra Quintil. ) , aut ab habito aut ab Oppianico esse corruptum; si doceo non ab habito , vinco ab Oppianico; si ostendo ab Oppianico ab Oppianico om. S b 2a , purgo habitum . qua re, etsi satis docui rationem nullam huic corrumpendi iudici iudicii b 2 y2 a: om. M m fuisse, ex quo intellegitur ab Oppianico esse corruptum, tamen de illo ipso separatim cognoscite. atque ego illa non argumentabor quae sunt gravia vehementer, eum corrupisse qui in periculo fuerit, eum qui metuerit, eum qui spem salutis in alia ratione non habuerit, eum qui semper singulari fuerit audacia. multa sunt eius modi; verum cum habeam habes S a rem non dubiam sed apertam atque manifestam, enumeratio singulorum argumentorum non est necessaria. dico C. Gaio Aelio Staieno iudici pecuniam grandem Statium Albium ad corrumpendum iudicium dedisse. num quis negat? te , Oppianice, appello Oppianice, appello S a: appello, Oppianice M m , te, T. Tite Atti T. om. S a , quorum alter eloquentia damnationem illam, alter tacita pietate deplorat; audete negare ab Oppianico Staieno iudici pecuniam datam, negate negate semel hab. a , negate, inquam, meo meo S b 1a: in eo cett. loco. quid tacetis? an an S a: at M m negare non potestis quod repetistis, quod confessi estis, quod abstulistis? quo tandem igitur ore mentionem corrupti iudici facitis, cum ab ista parte iudici pecuniam ante iudicium datam, post iudicium ereptam esse fateamini?