<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="56"><p><milestone unit="para"/><reg>atque</reg> hoc tum iudicio facto et Oppianico re et existimatione iam, lege et
				pronuntiatione nondum condemnato tamen <reg>habitus</reg> Oppianicum reum statim non
				fecit. <reg>voluit</reg> cognoscere utrum iudices in eos solos essent severi quos
				venenum habuisse ipsos comperissent, an etiam consilia conscientiasque eius modi
				facinorum supplicio dignas iudicarent. <reg>itaque</reg>
				<expan><abbr>C.</abbr><ex>Gaium</ex></expan> Fabricium quem propter familiaritatem Oppianici
				conscium illi facinori fuisse arbitrabatur reum statim fecit, utique ei locus primus
				constitueretur propter causae coniunctionem impetravit. <reg>hic</reg> tum Fabricius
				non modo ad me meos vicinos et amicos Aletrinatis<note>Larinates <hi rend="italic">b<foreign xml:lang="grc">y2</foreign></hi>a</note> non adduxit sed ipse
				eis neque defensoribus uti postea neque laudatoribus potuit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="57"><p><reg>rem</reg> enim integram hominis non alieni quamvis
				suspiciosam defendere humanitatis esse putabamus, iudicatam labefactare conari
				impudentiae. <reg>itaque</reg> tum ille inopia et necessitate coactus in causa eius
				modi ad Caepasios fratres confugit, homines industrios atque eo animo ut quaecumque
				dicendi potestas esset data in honore atque in beneficio ponerent. <milestone n="21" unit="chapter"/>
				<reg>iam</reg><note><app><lem>iam</lem></app> nam <hi rend="italic">Madvig</hi></note> hoc
				prope iniquissime comparatum est quod in morbis corporis, ut quisque est
				difficillimus, ita medicus nobilissimus atque optimus quaeritur, in periculis
				capitis, ut quaeque causa difficillima est, ita deterrimus obscurissimusque patronus
				adhibetur. Nisi forte hoc causae<note>hoc causae <hi rend="italic">Lambinus</hi>:
					hoc causa <foreign xml:lang="grc">a</foreign>a: haec causa <hi rend="italic">Naugerius</hi></note> est quod medici nihil praeter artificium, oratores
				etiam auctoritatem praestare debent<note>nisi... debent <foreign xml:lang="grc">a</foreign>a, <hi rend="italic">om. M<foreign xml:lang="grc">m</foreign>,
						edd. ante Angelium</hi></note>. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="58"><p><reg>citatur</reg> reus, agitur causa<note>agitur causa <hi rend="italic">om.
						s, post</hi> paucis <hi rend="italic">hab. t, del. Baiter</hi></note>;
				paucis verbis accusat ut de re iudicata Cannutius; incipit longo et alte petito
				prooemio respondere maior Caepasius. <reg>primo</reg> attente auditur eius oratio.
					<reg>erigebat</reg> animum iam demissum et oppressum Oppianicus; gaudebat ipse
				Fabricius; non intellegebat animos iudicum non illius eloquentia sed defensionis
				impudentia commoveri. <reg>postea</reg> quam de re coepit dicere, ad ea quae erant
				in causa addebat etiam ipse nova quaedam volnera ut, quamquam sedulo faciebat, tamen
				interdum non defendere sed praevaricari<note><app><lem>praevaricari</lem></app> accusationi
						<hi rend="italic">add. M<foreign xml:lang="grc">m</foreign>a, del.
						Lambinus</hi></note> videretur<note>ut... videretur a (? <foreign xml:lang="grc">S</foreign>): hoc... videbatur <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note>. <reg>itaque</reg> cum
				callidissime se dicere putaret et cum illa verba gravissima ex intimo artificio
				deprompsisset: '<reg>respicite</reg>, iudices, hominum fortunas, respicite dubios
				variosque casus, respicite <expan><abbr>C.</abbr><ex>Gaii</ex></expan> Fabrici senectutem' — cum
				hoc 'respicite' ornandae orationis causa saepe dixisset, respexit ipse.
					<reg>at</reg>
				<expan><abbr>C.</abbr><ex>Gaius</ex></expan> Fabricius a subselliis demisso capite discesserat.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="59"><p><reg>hic</reg> iudices ridere, stomachari
				atque acerbe ferre patronus causam sibi eripi et se cetera de illo loco
					'<reg>respicite</reg>, iudices' non posse dicere; nec quicquam propius est
				factum quam ut illum persequeretur et collo obtorto ad subsellia reduceret ut
				reliqua posset perorare. <reg>ita</reg><note>ita <foreign xml:lang="grc">S</foreign><hi rend="italic">b</hi>2a: iam <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> tum Fabricius primum suo iudicio,
				quod est gravissimum, deinde legis vi et sententiis iudicum est condemnatus.
					<milestone n="22" unit="chapter"/>
			<milestone unit="para"/><reg>quid</reg> est quod iam de Oppianici persona causaque<note>persona causaque
						<foreign xml:lang="grc">a</foreign>a: causa <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> plura dicamus? <reg>apud</reg>
				eosdem iudices reus est factus, cum his duobus praeiudiciis iam damnatus esset; ab
				isdem autem iudicibus qui Fabriciorum damnatione de Oppianico iudicarant locus ei
				primus est constitutus. <reg>accusatus</reg> est criminibus gravissimis, et eis quae
				a me breviter dicta sunt et praeterea multis quae ego omnia nunc<note>nunc <hi rend="italic">hoc loco hab. M<foreign xml:lang="grc">m</foreign>, post</hi>
					ego <foreign xml:lang="grc">S</foreign>, <hi rend="italic">ante</hi> ego <hi rend="italic">s, om. t</hi></note> omitto; accusatus est apud eos qui
				Scamandrum ministrum Oppianici, C.<note>C. <foreign xml:lang="grc">a</foreign>a: <hi rend="italic">om. M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note>
				Fabricium conscium malefici condemnarant. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="60"><p>Vtrum
				per deos immortalis! magis est mirandum quod is condemnatus est, an quod omnino
				respondere ausus est? <reg>quid</reg> enim illi iudices facere potuerunt? qui si
				innocentis Fabricios condemnassent, tamen in Oppianico sibi constare et superioribus
					consentire<note>consentire <foreign xml:lang="grc">a</foreign>a: consistere <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> iudiciis
				debuerunt. <reg>an</reg> vero illi sua per se<note>per se <hi rend="italic">del.
						Lambinus</hi></note> ipsi iudicia rescinderent<note>rescinderent (-unt <hi rend="italic">b</hi>1) <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi>: perscinderent (-unt <hi rend="italic">s</hi>)
					a</note>, cum ceteri soleant in iudicando ne ab aliorum iudiciis discrepent
				providere? et illi<note>illi <hi rend="italic">Mb</hi>: ii <foreign xml:lang="grc">y</foreign>a: num <foreign xml:lang="grc">s</foreign></note> qui Fabrici
				libertum, quia minister in maleficio fuerat, patronum, quia conscius<note>conscius
					esset <foreign xml:lang="grc">Sy2</foreign>a</note>, condemnassent, ipsum
				principem atque architectum sceleris absolverent? et qui ceteros nullo praeiudicio
				facto tamen ex ipsa causa condemnassent, hunc quem bis iam condemnatum<note>bis iam
					condemn. <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: iam bis condemn. <hi rend="italic">b</hi>: bis condemn. iam <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">sy</foreign></hi></note> acceperant liberarent?
					</p></div></div></body></text></TEI>