<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="51"><p>qua
				sollicitudine animi, quo timore! <reg>semper</reg> equidem magno cum metu incipio
				dicere; quotienscumque dico, totiens mihi videor in iudicium venire non ingeni solum
				sed etiam virtutis atque offici, ne aut id profiteri videar quod non
					possim<note>possim <foreign xml:lang="grc">a</foreign><hi rend="italic">Ba</hi>: possim implere <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note>, quod est impudentiae<note>imprudentiae <foreign xml:lang="grc">S</foreign><hi rend="italic">Ba</hi>1a</note>, aut non
					id<note>non id <foreign xml:lang="grc">S</foreign><hi rend="italic">Ba</hi>: id
					non <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> efficere
				quod possim, quod est aut perfidiae aut neglegentiae. <reg>tum</reg> vero ita sum
				perturbatus ut omnia timerem, si nihil dixissem ne infantissimus, si multa in eius
				modi causa dixissem ne impudentissimus existimarer. <milestone n="19" unit="chapter"/>
				<reg>conlegi</reg> me aliquando et ita constitui, fortiter esse agendum; illi aetati
				qua tum eram solere laudi dari<note>laudi dari <hi rend="italic">Mb</hi>2a: laudari
					(-e <hi rend="italic">b</hi>1) <foreign xml:lang="grc">S</foreign><hi rend="italic">b</hi>1<foreign xml:lang="grc">y</foreign>a</note>, etiam si
				in minus firmis causis hominum periculis non defuissem. <reg>itaque</reg> feci; sic
				pugnavi, sic omni ratione contendi, sic ad omnia confugi, quantum ego adsequi potui,
				remedia ac perfugia causarum ut hoc quod timide dicam consecutus sim, ne quis illi
				causae patronum defuisse arbitraretur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="52"><p><reg>sed</reg> ut quidquid<note><app><lem>quidquid</lem></app> quidque <hi rend="italic">Ascens.</hi> (i), <hi rend="italic">cf. Madvig. Fin.</hi> v.
					24</note> ego apprehenderam<note>apprehenderam <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi>: reprehenderam <foreign xml:lang="grc">a</foreign><hi rend="italic">s</hi></note>, statim accusator extorquebat e
				manibus. <reg>si</reg> quaesiveram quae<note>quaesiveram <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: quaesieram <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> inimicitiae Scamandro cum <reg>habito</reg>,
				fatebatur nullas fuisse, sed Oppianicum cuius ille minister fuisset huic
				inimicissimum fuisse atque esse dicebat. <reg>sin</reg> autem illud egeram, nullum
				ad Scamandrum morte <reg>habiti</reg> venturum emolumentum fuisse, concedebat, sed
				ad uxorem Oppianici, hominis in uxoribus necandis exercitati, omnia bona
					<reg>habiti</reg> ventura fuisse<note>fuisse <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: esse <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> dicebat. <reg>cum</reg> illa defensione usus essem quae
				in libertinorum causis honestissima semper existimata est, Scamandrum patrono esse
				probatum, fatebatur, sed quaerebat cui probatus esset ipse patronus<note>sed. .
					patronus <hi rend="italic">om. a</hi></note>. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="53"><p><reg>cum</reg> ego pluribus verbis in eo commoratus essem, Scamandro insidias
					factas<note>insidias factas <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: factas
					insidias <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note>
				esse per Diogenem constitutumque inter eos alia de<note>alia de <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: de alia <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> re fuisse ut medicamentum, non
				venenum Diogenes adferret; hoc cuivis usu<note>cuivis usu (-us <hi rend="italic">s</hi>) <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign>s</hi>: quo
					visus <foreign xml:lang="grc">S</foreign>: quovis usus <hi rend="italic">t</hi></note> venire posse<note>posse <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi>: posset <foreign xml:lang="grc">a</foreign>a</note>: quaerebat cur in eius modi locum tam abditum, cur
				solus, cur cum obsignata pecunia venisset. <reg>denique</reg> hoc loco causa
				testibus honestissimis hominibus premebatur. <expan><abbr>M.</abbr><ex>Marcus</ex></expan> Baebius
				de suo consilio Diogenem emptum, se praesente Scamandrum cum veneno pecuniaque
				deprehensum esse dicebat. <expan><abbr>P.</abbr><ex>Publius</ex></expan> Quintilius
					Varus<note>Quintilius <hi rend="italic">C. Stephanus</hi>: Quintius <hi rend="italic">M</hi><foreign xml:lang="grc">m</foreign>a</note>, homo summa
				religione et summa auctoritate praeditus, de insidiis quae fierent <reg>habito</reg>
				et de sollicitatione Diogenis recenti re secum Cleophantum<note>secum Cleophantum
						<hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi>: se cum
					Cleophanto a (? <foreign xml:lang="grc">S</foreign>)</note> locutum<note>locutum
						<hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign>t</hi>: collocutum
						<hi rend="italic">b</hi>2<hi rend="italic">s</hi></note> esse dicebat.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="54"><p><reg>atque</reg> in illo iudicio cum
				Scamandrum nos defendere videremur, verbo ille reus erat, re quidem vera et periculo
					tota<note>tota <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: et tota <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> accusatione
				Oppianicus. <reg>neque</reg> id obscure ferebat nec dissimulare ullo modo poterat;
				aderat frequens, advocabat, omni studio gratiaque pugnabat; postremo — id quod
				maximo malo illi causae fuit — hoc ipso in loco, quasi reus ipse esset, sedebat.
					<reg>oculi</reg> omnium iudicum non in Scamandrum sed in Oppianicum
				coniciebantur; timor eius, perturbatio, suspensus incertusque voltus, crebra coloris
				mutatio, quae erant antea suspiciosa, haec aperta et<note>et <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: ac <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> manifesta faciebant.</p></div><milestone n="20" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="55"><p><reg>cum</reg> in consilium iri oporteret,
				quaesivit ab reo <expan><abbr>C.</abbr><ex>Gaius</ex></expan> Iunius<note><app><lem>C. Iunius</lem></app>
					Q. Iunius <hi rend="italic">b</hi>2<foreign xml:lang="grc">y2</foreign>a: qui
					vuius <foreign xml:lang="grc">S</foreign></note> quaesitor ex lege illa Cornelia
				quae tum erat clam an palam de se sententiam ferri vellet. <reg>de</reg> Oppianici
				sententia responsum est, quod is <reg>habiti</reg> familiarem Iunium esse dicebat,
				clam velle ferri. <reg>itum</reg> est in consilium. <reg>omnibus</reg> sententiis
				praeter unam quam suam Staienus esse dicebat Scamander prima actione condemnatus
				est. <reg>quis</reg> tum erat omnium qui Scamandro condemnato non iudicium de
				Oppianico factum esse arbitraretur? quid est illa damnatione iudicatum, nisi venenum
				id quod <reg>habito</reg> daretur esse quaesitum? <reg>quae</reg> porro<note>quae
					porro <foreign xml:lang="grc">S</foreign><hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi> (<hi rend="italic">sup. lin. in</hi>
					<foreign xml:lang="grc">S</foreign> que orum porro): quae horum porro <hi rend="italic">b2<foreign xml:lang="grc">y2</foreign>s</hi></note>
				tenuissima suspicio conlata in Scamandrum est aut conferri potuit ut is sua sponte
				necare voluisse <reg>habitum</reg> putaretur? </p></div></div></body></text></TEI>