<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="41"><p>cum tabulas prehendisset Oppianicus, qui
				gener eius<note>huius <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a</note> fuisset, digito
				legata delevit et, cum id multis locis fecisset, post mortem eius ne lituris coargui
				posset testamentum in alias tabulas transcriptum signis adulterinis obsignavit.
					<reg>multa</reg> praetereo consulto; etenim vereor ne haec ipsa nimium multa
				esse videantur. <reg>vos</reg> tamen similem sui eum<note>similem sui eum <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: eum similem sui (<hi rend="italic">om.</hi>
					sui <hi rend="italic">b</hi>1<foreign xml:lang="grc">s</foreign>) <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> fuisse in
				ceteris quoque vitae partibus existimare debetis. <reg>illum</reg> tabulas publicas
				Larini censorias corrupisse decuriones universi iudicaverunt; cum illo nemo
					iam<note>nemo iam <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: iam nemo <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi>: nemo <hi rend="italic">Quintil.</hi> ix. 3. 38</note> rationem, nemo rem ullam
				contrahebat; nemo illum ex tam multis cognatis et adfinibus tutorem umquam liberis
				suis scripsit, nemo illum aditu, nemo congressione, nemo sermone, nemo convivio
				dignum iudicabat<note>iudicavit a (? <foreign xml:lang="grc">S</foreign>)</note>;
				omnes aspernabantur, omnes abhorrebant, omnes ut aliquam immanem ac perniciosam
				bestiam pestemque fugiebant. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="42"><p><reg>hunc</reg> tamen
				hominem tam audacem, tam nefarium, tam nocentem numquam accusasset
					<reg>habitus</reg>, iudices, si id praetermittere suo salvo capite<note>suo
					salvo capite <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: salvo capite suo <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi> (<hi rend="italic">cf. Zielinski p.</hi> 199)</note> potuisset. <reg>erat</reg> huic inimicus
				Oppianicus, erat, sed<note><app><lem>erat sed</lem></app> erat <hi rend="italic">t</hi>1</note> tamen erat vitricus; crudelis et huic infesta mater, at mater;
				postremo nihil tam remotum ab accusatione quam Cluentius et natura et voluntate et
				instituta ratione vitae. <reg>sed</reg> cum esset haec ei<note>ei <foreign xml:lang="grc">S</foreign><hi rend="italic">bs</hi>: illi <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">sy</foreign></hi>: <hi rend="italic">om. t</hi></note> proposita condicio ut aut iuste pieque
				accusaret aut acerbe indigneque moreretur, accusare quoquo modo posset quam illo
				modo emori maluit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="43"><p><milestone unit="para"/><reg>atque</reg> ut hoc ita esse perspicere possitis exponam vobis Oppianici facinus
				manifesto compertum atque deprensum; ex quo simul utrumque, et huic accusare et
					illi<note>illi <foreign xml:lang="grc">S</foreign><hi rend="italic">b</hi>2a:
					illum <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note>
				condemnari, necesse fuisse intellegetis. <milestone n="15" unit="chapter"/>
				Martiales quidam Larini appellabantur, ministri publici Martis atque ei deo<note>ei
					deo <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi>: ideo <foreign xml:lang="grc">S</foreign><hi rend="italic">Bs</hi>: adeo <hi rend="italic">t</hi></note> veteribus institutis religionibusque Larinatium
				consecrati. <reg>quorum</reg> cum satis magnus numerus esset, cumque item ut in
				Sicilia permulti Venerii sunt, sic illi Larini in Martis familia numerarentur,
				repente Oppianicus eos omnis liberos esse civisque Romanos coepit defendere.
					<reg>graviter</reg> id decuriones Larinatium cunctique municipes tulerunt.
					<reg>itaque</reg> ab <reg>habito</reg> petiverunt ut eam causam susciperet
				publiceque defenderet. <reg>habitus</reg> cum se ab omni eius modi negotio
				removisset, tamen pro loco, pro antiquitate generis sui, pro eo quod se non
					suis<note>suis <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: suis solum (solum suis
						<foreign xml:lang="grc">y</foreign>) <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> commodis sed etiam suorum
				municipum ceterorumque necessariorum natum esse arbitrabatur, tantae<note>tantae <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi>: antea <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a</note> voluntati universorum Larinatium deesse
				noluit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="44"><p><reg>suscepta</reg> causa Romamque delata
				magnae cotidie contentiones inter <reg>habitum</reg> et Oppianicum ex utriusque
				studio defensionis excitabantur. <reg>erat</reg> ipse immani acerbaque natura
				Oppianicus; incendebat eius amentiam infesta atque inimica filio mater
					<reg>habiti</reg>. Magni autem illi sua interesse arbitrabantur hunc a causa
				Martialium demoveri<note>demoveri <hi rend="italic">Klotz</hi>: demovere <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi>: removeri <foreign xml:lang="grc">a</foreign>a (<hi rend="italic">cf. Zielinski p.</hi>
					166)</note>. <reg>suberat</reg> etiam alia causa maior quae Oppianici, hominis
				avarissimi atque audacissimi<note>atque audacissimi <hi rend="italic">om. s1, del.
						Baiter</hi></note>, mentem maxime commovebat. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="45"><p><reg>nam</reg><reg>habitus</reg> usque ad illius iudici tempus nullum testamentum umquam fecerat;
				neque enim<note>enim <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi>:
						<hi rend="italic">om.</hi>
					<foreign xml:lang="grc">S</foreign><hi rend="italic">Ba</hi> quicquam <hi rend="italic">Arusian.</hi> (<hi rend="italic">K.</hi> vii. 479): <hi rend="italic">om. M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi>a</note> legare
				quicquam eius modi matri poterat in<note>in <hi rend="italic">Arusian.</hi> (<hi rend="italic">s. v.</hi> induco in): <hi rend="italic">om. M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> animum inducere neque testamento
				nomen omnino praetermittere parentis. <reg>id</reg> cum Oppianicus sciret — neque
				enim erat obscurum — intellegebat <reg>habito</reg> mortuo bona eius omnia ad matrem
				esse ventura; quae ab sese postea aucta pecunia maiore praemio, orbata filio minore
				periculo necaretur. <reg>itaque</reg> his rebus incensus qua ratione
					<reg>habitum</reg> veneno tollere conatus sit cognoscite.</p></div></div></body></text></TEI>