cum tabulas prehendisset Oppianicus, qui gener eius huius S a fuisset, digito legata delevit et, cum id multis locis fecisset, post mortem eius ne lituris coargui posset testamentum in alias tabulas transcriptum signis adulterinis obsignavit. multa praetereo consulto; etenim vereor ne haec ipsa nimium multa esse videantur. vos tamen similem sui eum similem sui eum S a: eum similem sui ( om. sui b 1 s ) M m fuisse in ceteris quoque vitae partibus existimare debetis. illum tabulas publicas Larini censorias corrupisse decuriones universi iudicaverunt; cum illo nemo iam nemo iam S a: iam nemo M m : nemo Quintil. ix. 3. 38 rationem, nemo rem ullam contrahebat; nemo illum ex tam multis cognatis et adfinibus tutorem umquam liberis suis scripsit, nemo illum aditu, nemo congressione, nemo sermone, nemo convivio dignum iudicabat iudicavit a (? S ) ; omnes aspernabantur, omnes abhorrebant, omnes ut aliquam immanem ac perniciosam bestiam pestemque fugiebant. hunc tamen hominem tam audacem, tam nefarium, tam nocentem numquam accusasset habitus , iudices, si id praetermittere suo salvo capite suo salvo capite S a: salvo capite suo M m ( cf. Zielinski p. 199) potuisset. erat huic inimicus Oppianicus, erat, sed erat sed erat t 1 tamen erat vitricus; crudelis et huic infesta mater, at mater; postremo nihil tam remotum ab accusatione quam Cluentius et natura et voluntate et instituta ratione vitae. sed cum esset haec ei ei S bs : illi M sy : om. t proposita condicio ut aut iuste pieque accusaret aut acerbe indigneque moreretur, accusare quoquo modo posset quam illo modo emori maluit. atque ut hoc ita esse perspicere possitis exponam vobis Oppianici facinus manifesto compertum atque deprensum; ex quo simul utrumque, et huic accusare et illi illi S b 2a: illum M m condemnari, necesse fuisse intellegetis. Martiales quidam Larini appellabantur, ministri publici Martis atque ei deo ei deo M m : ideo S Bs : adeo t veteribus institutis religionibusque Larinatium consecrati. quorum cum satis magnus numerus esset, cumque item ut in Sicilia permulti Venerii sunt, sic illi Larini in Martis familia numerarentur, repente Oppianicus eos omnis liberos esse civisque Romanos coepit defendere. graviter id decuriones Larinatium cunctique municipes tulerunt. itaque ab habito petiverunt ut eam causam susciperet publiceque defenderet. habitus cum se ab omni eius modi negotio removisset, tamen pro loco, pro antiquitate generis sui, pro eo quod se non suis suis S a: suis solum (solum suis y ) M m commodis sed etiam suorum municipum ceterorumque necessariorum natum esse arbitrabatur, tantae tantae M m : antea S a voluntati universorum Larinatium deesse noluit. suscepta causa Romamque delata magnae cotidie contentiones inter habitum et Oppianicum ex utriusque studio defensionis excitabantur. erat ipse immani acerbaque natura Oppianicus; incendebat eius amentiam infesta atque inimica filio mater habiti . Magni autem illi sua interesse arbitrabantur hunc a causa Martialium demoveri demoveri Klotz : demovere M m : removeri a a ( cf. Zielinski p. 166) . suberat etiam alia causa maior quae Oppianici, hominis avarissimi atque audacissimi atque audacissimi om. s1, del. Baiter , mentem maxime commovebat. nam habitus usque ad illius iudici tempus nullum testamentum umquam fecerat; neque enim enim M m : om. S Ba quicquam Arusian. ( K. vii. 479): om. M m a legare quicquam eius modi matri poterat in in Arusian. ( s. v. induco in): om. M m animum inducere neque testamento nomen omnino praetermittere parentis. id cum Oppianicus sciret — neque enim erat obscurum — intellegebat habito mortuo bona eius omnia ad matrem esse ventura; quae ab sese postea aucta pecunia maiore praemio, orbata filio minore periculo necaretur. itaque his rebus incensus qua ratione habitum veneno tollere conatus sit cognoscite.