neque est hoc satis; tametsi in ipso fraterno parricidio nullum scelus praetermissum videtur, tamen ut ad hoc nefarium facinus accederet aditum sibi aliis sceleribus ante munivit. nam cum esset gravida Auria, fratris uxor, et iam appropinquare partus putaretur putaretur a a: videretur M m , mulierem veneno interfecit ut una illud illud Sy a: illa Mb : cum illa s , Lambinus quod erat ex fratre conceptum necaretur. post fratrem adgressus est; qui sero iam exhausto illo poculo mortis mortis del. Gruter , cum et de suo et de uxoris interitu clamaret testamentumque mutare cuperet, in ipsa significatione huius voluntatis est mortuus. ita mulierem ne partu eius ab hereditate fraterna excluderetur necavit; fratris autem liberos prius vita privavit quam illi hanc a natura lucem lucem S a: propriam lucem M m accipere potuerunt; ut omnes intellegerent nihil ei clausum, nihil clausum nihil om. s 1 sanctum esse posse a a S a: om. M m cuius audacia fratris liberos ne materni quidem corporis custodiae tegere potuissent custodiae... potuissent S Ba : custodia... potuisset M m . memoria teneo Milesiam quandam mulierem, cum essem in Asia, quod ab heredibus secundis secundis om. S Ba ( contra Quintil . viii. 4. 11) accepta pecunia partum sibi ipsa medicamentis abegisset, rei capitalis esse damnatam; nec nec S a: neque M m iniuria quae spem parentis, memoriam nominis, subsidium generis, heredem familiae, designatum rei publicae civem sustulisset. quanto est Oppianicus in eadem iniuria maiore supplicio dignus! si quidem illa, cum suo corpori vim attulisset, se ipsa cruciavit, hic autem idem illud effecit per alieni corporis mortem mortem vim Quintil. atque cruciatum. ceteri non videntur in singulis hominibus multa parricidia suscipere posse, Oppianicus inventus est qui in uno corpore pluris plures PM m : multos Sy2 a necaret. itaque cum hanc eius consuetudinem audaciamque cognosset cognosset P : cognoscet M : cognosceret m avunculus illius adulescentis Oppianici, Cn. Gnaeus Magius Cn. Numerius a a , isque, cum isque cum P : is qui a t : isque M m s gravi morbo adfectus esset esset Halm : esset et M m a , heredem illum sororis suae filium faceret, amicis adhibitis amicis adhibitis M m a: adhibitis amicis P praesente matre sua Dinaea uxorem suam interrogavit essetne praegnas. quae cum se esse respondisset, ab ea petivit ut se mortuo apud Dinaeam — quae tum ei mulieri socrus erat — quoad pareret habitaret diligentiamque adhiberet ut id quod conceperat servare et servare et P : servaret ut M m a salvum parere posset possit S s . itaque ei testamento legat grandem pecuniam a filio si qui natus esset esset erit a a ; ab ab a S b 1 secundo herede nil legat. quid de Oppianico suspicatus sit videtis; quid iudicarit iudicaverit Sy2 a obscurum non est. nam cuius cuius P S a: cum eius M m filium faceret heredem, eum tutorem liberis non adscripsit. quid Oppianicus fecerit cognoscite ut illum Magium intellegatis non non a a: om. M m longe animo prospexisse morientem. quae pecunia mulieri legata erat a filio, si qui natus esset esset erit a a , eam praesentem Oppianicus non debitam mulieri solvit, si haec solutio legatorum et non merces abortionis appellanda est. quo illa pretio accepto multisque praeterea muneribus quae tum ex tabulis Oppianici recitabantur spem illam quam in alvo commendatam a viro continebat victa avaritia sceleri Oppianici vendidit. nihil posse iam ad hanc improbitatem addi videtur; attendite exitum. quae mulier obtestatione viri decem illis mensibus ne domum quidem ullam nisi socrus suae nosse debuit, haec quinto mense post viri mortem ipsi Oppianico nupsit. quae nuptiae non diuturnae fuerunt; erant enim non matrimoni dignitate sed sceleris societate coniunctae.