<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="26"><p><milestone unit="para"/><reg>primum</reg> videte hominis audaciam. Sassiam in matrimonium ducere,
					<reg>habiti</reg> matrem — illam cuius virum A.<note>A. <hi rend="italic">om.</hi>
					<foreign xml:lang="grc">S</foreign>a</note> Aurium occiderat — concupivit. Vtrum
				impudentior hic qui postulet, an crudelior illa, si nubat, difficile dictu est; sed
				tamen utriusque humanitatem constantiamque cognoscite. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="27"><p><reg>petit</reg> Oppianicus ut sibi Sassia nubat et id magno
				opere contendit. <reg>illa</reg> autem non admiratur audaciam, non impudentiam
				aspernatur, non denique illam Oppianici domum<note>domum <foreign xml:lang="grc">Sy</foreign>: dextram <foreign xml:lang="grc">s</foreign>: <hi rend="italic">om. Mb</hi></note> viri sui sanguine redundantem reformidat,
				sed quod haberet ille tris<note>ille tres <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: tres
					ille <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> filios,
				idcirco se ab eis nuptiis abhorrere respondit. Oppianicus, qui pecuniam Sassiae
				concupivisset, domo<note><app><lem>domo</lem></app> quoquo modo <hi rend="italic">Orelli</hi></note> sibi quaerendum remedium existimavit ad eam moram quae
				nuptiis adferebatur. <reg>nam</reg> cum haberet ex Novia infantem filium, alter
				autem eius filius Papia<note>Pappia <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a</note>
				natus Teani<note><app><lem>Teani</lem></app> Teano <hi rend="italic">Bb2<foreign xml:lang="grc">y2</foreign></hi>a, <hi rend="italic">Arusianus</hi>
						(<hi rend="italic">K.</hi> vii. 455): Teani Apuli <hi rend="italic">Mb</hi>1</note>, quod abest ab<note>ab <hi rend="italic">M,
					Arusianus</hi>: a <foreign xml:lang="grc">m</foreign>a</note> Larino
					<num>xviii</num> milia passuum, apud matrem educaretur, arcessit subito sine
				causa puerum Teano, quod facere nisi ludis publicis<note>publicis <hi rend="italic">om.</hi> a</note> aut festis diebus antea non solebat. <reg>mater</reg>
				misera nihil<note>misera nihil mali <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: nihil mali
					misera <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> mali
				suspicans mittit. <reg>ille</reg> se Tarentum proficisci cum simulasset, eo ipso die
				puer, cum hora undecima in publico valens<note>hora und. cum valens in publico
					a</note> visus esset, ante noctem mortuus et postridie ante quam luceret
				combustus est. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="28"><p><reg>atque</reg> hunc tantum
				maerorem matri prius hominum rumor quam quisquam ex Oppianici familia nuntiavit.
					<reg>illa</reg> cum uno tempore audisset sibi non solum filium sed etiam
				exsequiarum munus ereptum, Larinum confestim exanimata venit et ibi de integro funus
				iam sepulto filio fecit. <reg>dies</reg> nondum decem intercesserant cum ille alter
				filius infans necatur. <reg>itaque</reg> nubit Oppianico continuo Sassia laetanti
				iam animo et spe optime<note>optime <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: optima <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note>
					confirmato<note>confirmata <hi rend="italic">b</hi>2</note>, nec mirum quae se
				non nuptialibus donis sed filiorum funeribus esse<note>esse <foreign xml:lang="grc">a</foreign>a: <hi rend="italic">om. M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> delenitam videret. <reg>ita</reg>, quod<note>ita
					quod <hi rend="italic">b2<foreign xml:lang="grc">sy</foreign></hi>a: itaque
						<foreign xml:lang="grc">S</foreign><hi rend="italic">Mb</hi>1: itaque quod
						<hi rend="italic">Naugerius</hi> (<hi rend="italic">cf.</hi> §190)</note>
				ceteri propter liberos pecuniae cupidiores solent esse<note>esse solent <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a</note>, ille propter pecuniam liberos amittere
				iucundum esse duxit.</p></div><milestone n="10" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="29"><p>Sentio, iudices, vos pro vestra humanitate his
				tantis sceleribus breviter a me demonstratis vehementer esse commotos.
					<reg>quo</reg> tandem igitur animo fuisse illos arbitramini quibus his<note>iis
					a</note> de rebus non modo audiendum fuit verum etiam iudicandum? <reg>vos</reg>
				auditis de eo in quem iudices non estis, de eo quem non videtis, de eo quem odisse
				iam non potestis, de eo qui et naturae et legibus satis fecit, quem leges exsilio,
				natura morte multavit, auditis non<note>non sine <hi rend="italic">b2<foreign xml:lang="grc">y2</foreign>s</hi></note> ab inimico, auditis sine
				testibus, auditis cum ea quae copiosissime dici possunt breviter<note>breviter
						<foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: breviter a me <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> strictimque dicuntur.
					<reg>illi</reg> audiebant de eo de quo<note><app><lem>eo de quo</lem></app> eo... quo
						<hi rend="italic">B</hi>: eo quo a</note> iurati sententias ferre debebant,
				de eo cuius praesentis nefarium et consceleratum voltum intuebantur, de eo quem
					omnes<note>omnes <foreign xml:lang="grc">a</foreign>a: <hi rend="italic">om.
							M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> oderant propter
				audaciam, de eo quem omni supplicio dignum esse ducebant; audiebant ab
				accusatoribus, audiebant verba multorum testium, audiebant cum una quaque de re a
					<expan><abbr>P.</abbr><ex>Publio</ex></expan> Cannutio, homine eloquentissimo, graviter et diu
				diceretur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="30"><p><reg>et</reg> est quisquam qui, cum
				haec cognoverit, suspicari possit<note>posset <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a</note> Oppianicum iudicio oppressum et circumventum esse
				innocentem? 
			<milestone unit="para"/><reg>acervatim</reg> reliqua iam<note>reliqua iam <foreign xml:lang="grc">S</foreign><hi rend="italic">Bs</hi>: iam reliqua <hi rend="italic">cett.</hi></note>, iudices, dicam ut ad ea quae propiora<note>propiora <hi rend="italic">b</hi>2<foreign xml:lang="grc">s</foreign>: propriora
						<foreign xml:lang="grc">S</foreign><hi rend="italic">BMb</hi>1<foreign xml:lang="grc">y</foreign></note> huiusce<note>huiusce <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: huius <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> causae et adiunctiora sunt
				perveniam. <reg>vos</reg>, quaeso, memoria teneatis non mihi hoc esse propositum ut
				accusem Oppianicum mortuum sed, cum hoc persuadere vobis velim, iudicium ab hoc non
				esse corruptum, hoc uti initio ac fundamento defensionis, Oppianicum,
					hominem<note>mortuum hominem <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a</note>
				sceleratissimum et nocentissimum, esse damnatum. <reg>qui</reg> uxori suae
				Cluentiae, quae amita huius <reg>habiti</reg> fuit<note>fuisset <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a</note>, cum ipse poculum dedisset, subito illa
				in media potione exclamavit se maximo cum dolore emori<note>emori <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: mori <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> nec diutius vixit quam locuta
				est; nam in ipso sermone hoc et vociferatione mortua est. <reg>et</reg> ad hanc
					mortem<note>mortem <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: mortem tam <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> repentinam
					vocemque<note>vocemque <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">y</foreign></hi>: vocesque <hi rend="italic">b</hi><foreign xml:lang="grc">sy2</foreign>a</note> morientis omnia praeterea quae solent esse indicia et
				vestigia veneni in illius mortuae corpore fuerunt. <reg>eodemque</reg> veneno <expan><abbr>C.</abbr><ex>Gaium</ex></expan> Oppianicum fratrem necavit.
				</p></div></div></body></text></TEI>