<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="21"><p><milestone unit="para"/>Larinas quaedam fuit Dinaea, socrus Oppianici, quae filios habuit <expan><abbr>M.</abbr><ex>Marcum</ex></expan> et <expan><abbr>N.</abbr><ex>Numerium</ex></expan> Aurios<note>M. et
					N. Aurios <hi rend="italic">P</hi>: M. Aurium et Numerium Aurium <foreign xml:lang="grc">a</foreign>a: M. et Num. Aurios <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> et <expan><abbr>Cn.</abbr><ex>Gnaeum</ex></expan> Magium<note><app><lem>Cn.</lem></app> Numerium <foreign xml:lang="grc">a</foreign>a, <hi rend="italic">ita mox</hi></note> et filiam
					<reg>magiam</reg> nuptam Oppianico. <expan><abbr>M.</abbr><ex>Marcus</ex></expan> Aurius
				adulescentulus bello Italico captus apud Asculum in <expan><abbr>Q.</abbr><ex>Quinti</ex></expan>
				Sergi senatoris, eius qui inter sicarios damnatus est, manus incidit et apud eum
				fuit in ergastulo<note>in ergastulo fuit <hi rend="italic">P</hi></note>. N. autem
				Aurius, frater eius, mortuus est heredemque <expan><abbr>Cn.</abbr><ex>Gnaeum</ex></expan> Magium
					fratrem<note>fratrem <hi rend="italic">Pa</hi>: fratrem suum <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> reliquit.
					<reg>postea</reg>
				<reg>magia</reg>, uxor Oppianici, mortua est. <reg>postremo</reg> unus qui reliquus
				erat Dinaeae filius <expan><abbr>Cn.</abbr><ex>Gnaeus</ex></expan> Magius est mortuus<note>mortuus
					est <foreign xml:lang="grc">S</foreign><hi rend="italic">ba</hi></note>.
					<reg>is</reg> heredem fecit<note>heredem fecit <hi rend="italic">P<foreign xml:lang="grc">S</foreign></hi>a: fecit heredem <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> illum
					adulescentulum<note>adolescentulum <foreign xml:lang="grc">S</foreign><hi rend="italic">b</hi>2<hi rend="italic">s</hi>: adolescentem <hi rend="italic">cett.</hi></note> Oppianicum, sororis suae filium, eumque
				partiri cum Dinaea matre iussit. <reg>interim</reg> venit<note><app><lem>interim
						venit</lem></app> intervenit <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a</note> index
				ad Dinaeam neque obscurus neque incertus qui nuntiaret ei filium eius, <expan><abbr>M.</abbr><ex>Marcum</ex></expan> Aurium, vivere et in agro Gallico esse in servitute.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="22"><p><reg>mulier</reg> amissis liberis, cum unius
				reciperandi fili<note>reciperandi filii <hi rend="italic">P<foreign xml:lang="grc">S</foreign></hi>a: filii reciperandi <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> spes esset ostentata, omnis suos
				propinquos filique sui necessarios convocavit et ab eis flens petivit ut negotium
				susciperent, adulescentem investigarent, sibi restituerent eum filium quem tamen
				unum ex multis fortuna reliquum esse voluisset. <reg>haec</reg> cum agere
				instituisset, oppressa morbo est. <reg>itaque</reg> testamentum fecit eius modi ut
				illi filio HS<note>HS <hi rend="italic">P: om. M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi>a CCCC <hi rend="italic">P</hi>: CCCLIII <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi>: quadraginta
						<foreign xml:lang="grc">a</foreign>a</note>
				<num>cccc</num> milia legaret, heredem institueret eundem illum Oppianicum, nepotem
				suum; atque eis<note>iis <hi rend="italic">Garatoni</hi>: his <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi>a</note> diebus paucis est
					mortua<note>mortua est <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a</note>.
					<reg>propinqui</reg> tamen illi, quem ad modum viva Dinaea instituerant, ita
				mortua illa ad investigandum <expan><abbr>M.</abbr><ex>Marcum</ex></expan> Aurium<note>M. <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: <hi rend="italic">om. M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> cum eodem illo indice in agrum Gallicum
				profecti sunt.</p></div><milestone n="8" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="23"><p><reg>interim</reg> Oppianicus ut erat,
					sicuti<note>sicut <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a</note> multis ex<note>ex
					multis <hi rend="italic">P</hi></note> rebus reperietis, singulari scelere et
				audacia, per quendam Gallicanum, familiarem suum, primum illum indicem pecunia
				corrupit, deinde ipsum <add>M.</add> Aurium<note>M. <hi rend="italic">Balter: om.
							M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi>a</note> non magna iactura
				facta tollendum interficiendumque curavit. <reg>illi</reg> autem qui erant ad
				propinquum investigandum et reciperandum profecti litteras Larinum ad Aurios, illius
					adulescentis<note>adolescentis <hi rend="italic">P<foreign xml:lang="grc">S</foreign></hi>a: adolescentis propinquos <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> suosque necessarios, mittunt sibi
				difficilem esse investigandi rationem, quod<note><app><lem>quod</lem></app> cum <foreign xml:lang="grc">S</foreign><hi rend="italic">b</hi>2a</note> intellegerent
				indicem ab Oppianico esse corruptum. <reg>quas</reg> litteras <expan><abbr>A.</abbr><ex>Aulus</ex></expan> Aurius<note>A. <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">sy</foreign></hi>: M. <hi rend="italic">b</hi>: <hi rend="italic">om.
							P<foreign xml:lang="grc">S</foreign></hi>a</note>, vir fortis et
				experiens et domi nobilis et M. illius Auri perpropinquus<note>perpropinquus <hi rend="italic">P<foreign xml:lang="grc">Sy2</foreign>t</hi>: propinquus <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign>s</hi></note>, in foro
				palam multis<note>multis <hi rend="italic">P<foreign xml:lang="grc">Sy2</foreign></hi>a: <hi rend="italic">om. M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> audientibus, cum adesset Oppianicus, recitat et
				clarissima voce se nomen Oppianici, si interfectum <expan><abbr>M.</abbr><ex>Marcum</ex></expan>
				Aurium esse<note>esse <hi rend="italic">P<foreign xml:lang="grc">S</foreign></hi>a:
						<hi rend="italic">om. M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note>
				comperisset, delaturum esse testatur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="24"><p><reg>interim</reg> brevi tempore illi qui erant in agrum Gallicum<note>in
					Galliam a</note> profecti Larinum revertuntur; interfectum<note>et interfectum
						<foreign xml:lang="grc">Sy2</foreign>a</note> esse <expan><abbr>M.</abbr><ex>Marcum</ex></expan> Aurium nuntiant<note>nuntiant <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a:
					renuntiant <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note>.
					<reg>animi</reg> non solum propinquorum sed etiam omnium Larinatium odio
				Oppianici et illius adulescentis misericordia commoventur. <reg>itaque</reg> cum
					<expan><abbr>A.</abbr><ex>Aulus</ex></expan> Aurius is<note>cum A. Aurius is <foreign xml:lang="grc">S</foreign>: cum Maurius is <hi rend="italic">P</hi>: cum
					Aurius is <hi rend="italic">s</hi>: cum is <hi rend="italic">t</hi>: cum A.
					Aurius <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> qui
				antea denuntiarat clamore hominem ac minis insequi coepisset, Larino profugit et se
				in castra clarissimi viri, <expan><abbr>Q.</abbr><ex>Quinti</ex></expan> Metelli, contulit.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="25"><p><reg>post</reg> illam autem fugam<note>autem
					fugam <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: fugam autem <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> sceleris et
				conscientiae testem numquam se iudiciis, numquam legibus<note>numquam se... legibus
						<hi rend="italic">om. a, del. Baiter</hi></note>, numquam
					inermem<note>inermen <foreign xml:lang="grc">S<hi rend="italic">b</hi>y</foreign>a: inermum <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">s</foreign></hi></note> inimicis<note>se inimicis <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a</note> committere ausus est sed per illam <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucii</ex></expan> Sullae vim atque victoriam Larinum in summo timore
				omnium cum armatis advolavit; quattuorviros quos municipes fecerant sustulit; se a
				Sulla et alios praeterea tris<note>alios praetera tres (<hi rend="italic">om.</hi>
					praeterea <hi rend="italic">b</hi>1) <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi>: tres praeterea a</note> factos esse
				dixit et ab eodem sibi esse imperatum ut <add>A.</add><note>A. <hi rend="italic">Halm: om. M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi>a</note> Aurium illum
				qui sibi delationem nominis et capitis periculum ostentarat, et alterum
					<add>A.</add><note>A. <hi rend="italic">Mommsen: om. M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi>a</note> Aurium et eius L. filium et Sex. Vibium quo
				sequestre in illo indice corrumpendo dicebatur esse usus, proscribendos
				interficiendosque curaret. <reg>itaque</reg> illis crudelissime interfectis non
				mediocri ab eo ceteri proscriptionis et mortis metu terrebantur<note>tenebantur
					a</note>. <reg>his</reg> rebus in causa iudicioque patefactis quis est qui illum
				absolvi potuisse arbitretur<note>arbitretur <hi rend="italic">Weiske</hi>:
					arbitraretur <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi>a</note>? <milestone n="9" unit="chapter"/>
				<reg>atque</reg> haec parva sunt; cognoscite reliqua ut non aliquando condemnatum
				esse Oppianicum sed aliquam diu incolumem fuisse miremini. </p></div></div></body></text></TEI>