<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p><reg>atque</reg> ut intellegatis Cluentium non
				accusatorio animo, non ostentatione aliqua aut gloria adductum, sed nefariis
				iniuriis, cotidianis insidiis, proposito ante oculos vitae periculo nomen Oppianici
				detulisse, paulo longius exordium rei demonstrandae petam<note>repetam <hi rend="italic">Quintil.</hi> iv. 1. 79</note>; quod quaeso, iudices, ne
				moleste patiamini; principiis enim cognitis multo facilius extrema intellegetis.
					<milestone n="5" unit="chapter"/>
			<milestone unit="para"/><expan><abbr>A.</abbr><ex>Aulus</ex></expan> Cluentius <reg>habitus</reg> fuit, pater huiusce,
				iudices, homo non solum municipi Larinatis ex quo erat sed etiam regionis illius et
				vicinitatis virtute, existimatione, nobilitate princeps<note>princeps <hi rend="italic">Ba, Quintil.</hi> iv. 2. 130: facile princeps <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note>.
					<reg>is</reg> cum esset mortuus Sulla et Pompeio consulibus, reliquit hunc annos
					<num>xv</num> natum, grandem autem et nubilem filiam quae brevi tempore post
				patris mortem nupsit <expan><abbr>A.</abbr><ex>Aulo</ex></expan> Aurio Melino, consobrino suo,
				adulescenti in primis, ut tum habebatur, inter suos et honesto et nobili.
					<reg>cum</reg> essent eae<note>eae <hi rend="italic">s</hi>: hae (hec <hi rend="italic">b</hi>) <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> nuptiae plenae dignitatis, </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>plenae concordiae, repente est exorta mulieris importunae
				nefaria libido non solum dedecore verum etiam scelere coniuncta. <reg>nam</reg>
				Sassia, mater huius <reg>habiti</reg> — mater enim a me in omni causa<note>in omni
					causa <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: nominis causa <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi>: <hi rend="italic">om.
						Quintil. Declam.</hi> 388</note>, tametsi in hunc hostili odio et
				crudelitate est, mater, inquam, appellabitur, neque umquam illa ita de suo scelere
				et immanitate audiet ut naturae nomen amittat; quo enim est ipsum nomen amantius
				indulgentiusque maternum, hoc illius matris quae multos iam annos et nunc cum maxime
				filium interfectum cupit singulare scelus maiore odio dignum esse
					ducetis<note>ducetis <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi>: iudicabitis <foreign xml:lang="grc">y2</foreign><hi rend="italic">s</hi> (? <foreign xml:lang="grc">S</foreign>)</note>.
					<reg>ea</reg> igitur mater <reg>habiti</reg>, Melini illius adulescentis, generi
				sui, contra quam fas erat amore capta primo, neque id ipsum diu, quoquo modo poterat
				in illa cupiditate continebatur<note>continebat a: se continebat <hi rend="italic">Baiter</hi></note>; deinde ita flagrare coepit amentia, sic inflammata
				ferri libidine ut eam non pudor<note>non pudor <foreign xml:lang="grc">S</foreign><hi rend="italic">Ba</hi>: non pudor, non pudicitia <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note>, non pietas,
				non macula familiae, non hominum fama, non fili dolor, non filiae maeror a
				cupiditate revocaret. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p><reg>animum</reg>
				adulescentis nondum consilio ac ratione firmatum pellexit eis omnibus rebus quibus
				illa aetas capi ac deleniri potest. <reg>filia</reg>, quae non solum illo communi
				dolore muliebri in eius modi viri iniuriis angeretur sed nefarium matris paelicatum
				ferre non posset de quo ne queri quidem se sine scelere<note>se sine scelere
						<foreign xml:lang="grc">S</foreign>a, <hi rend="italic">Arusian.</hi> (<hi rend="italic">K.</hi> vii. 504): sine scelere se <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> posse arbitraretur,
				ceteros sui tanti mali ignaros esse cupiebat; in huius amantissimi sui fratris
				manibus et gremio maerore et lacrimis consenescebat. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p><reg>ecce</reg> autem subitum divortium quod solacium malorum
				omnium fore videbatur! <reg>discedit</reg> a Melino Cluentia ut in tantis iniuriis
				non invita, ut<note>ut <foreign xml:lang="grc">m</foreign>a: aut <foreign xml:lang="grc">S</foreign>: at <hi rend="italic">M</hi></note> a viro non
				libenter. <reg>tum</reg> vero illa egregia ac<note>ac <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">sy</foreign></hi>: et <hi rend="italic">ba</hi></note>
				praeclara mater palam exsultare laetitia, triumphare<note>triumphare <hi rend="italic">Ba</hi>: ac triumphare <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note> gaudio coepit, victrix filiae non
				libidinis; diutius<note>diutius <foreign xml:lang="grc">S</foreign>a: itaque diutius
						<hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi></note>
				suspicionibus obscuris laedi famam suam noluit; lectum illum genialem quem biennio
				ante filiae suae nubenti straverat, in eadem domo sibi ornari et sterni expulsa
				atque exturbata filia iubet. <reg>nubit</reg> genero socrus nullis auspicibus,
				nullis auctoribus, funestis ominibus omnium.</p></div><milestone n="6" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p>O mulieris scelus incredibile et praeter
						hanc<note><app><lem>hanc</lem></app> causam (<hi rend="italic">post</hi> unam <hi rend="italic">b</hi>2) <hi rend="italic">add.</hi>
					<foreign xml:lang="grc">a</foreign>a</note> unam in omni vita inauditum! o
				libidinem effrenatam et indomitam! o audaciam singularem! nonne
					timuisse<note>timuisse <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">m</foreign></hi>, <hi rend="italic">Quintil.</hi> iv. 2. 105: timuisti
						<foreign xml:lang="grc">a</foreign>a</note>, si minus vim deorum hominumque
				famam, at illam ipsam noctem facesque illas nuptialis, non limen cubiculi, non
				cubile filiae, non parietes denique ipsos superiorum testis nuptiarum?
					<reg>perfregit</reg> ac prostravit omnia cupiditate ac furore; vicit pudorem
				libido, timorem audacia, rationem amentia. </p></div></div></body></text></TEI>