animum adverti animum adverti S s : animadverti cett. ( cf. Cael. 7) , iudices, omnem accusatoris orationem in duas divisam esse partis partis B y2 a: partes M m , quarum altera mihi niti et magno opere confidere videbatur videatur P invidia iam inveterata iudici Iuniani, altera alteram P S tantum modo consuetudinis causa timide et diffidenter attingere rationem venefici criminum, qua de re lege est haec quaestio constituta. itaque mihi certum est hanc eandem distributionem invidiae et criminum sic in defensione servare ut omnes intellegant nihil me nec subterfugere voluisse reticendo nec obscurare dicendo. sed cum considero quo modo mihi in utraque re sit elaborandum, altera pars et ea pars et ea P : pars est ( om. est s ) ea S M m a quae propria est iudici vestri et legitimae venefici quaestionis per mihi brevis et non magnae in dicendo contentionis fore videtur, altera autem quae procul ab ab P S bt : a M sy s iudicio remota est, quae contionibus seditiose concitatis accommodatior est quam tranquillis moderatisque iudiciis, perspicio quantum in agendo difficultatis et quantum laboris sit habitura. sed in hac in hac P S a: in hac tanta M m difficultate illa me res tamen, iudices, consolatur quod vos de criminibus sic audire consuestis ut eorum omnium omnium P : omnem M m a dissolutionem ab oratore quaeratis, ut non existimetis plus vos ad salutem reo largiri oportere quam quantum defensor purgandis criminibus consequi et dicendo probare potuerit. de invidia autem sic inter nos nos PBM : vos m a disceptare debetis ut non quid dicatur a nobis sed quid oporteat dici consideretis. agitur enim in criminibus A. Auli Cluenti proprium periculum, in invidia causa communis. quam ob rem alteram partem causae sic agemus ut vos doceamus, alteram sic ut oremus; in altera diligentia vestra nobis adiungenda est, in altera fides imploranda. nemo est enim qui invidiae sine vestro ac sine talium virorum subsidio possit resistere. equidem quod ad me attinet, quo me vertam nescio nescio iudices nescio Mart. Cap. ( Rhet. M. p. 478), Aquila Rom. ( Rhet. M. p. 25), contra Quintil. ix. 2.19 . negem fuisse illam illam om. Quintil. infamiam iudici corrupti? negem esse illam rem agitatam in contionibus, iactatam in iudiciis, commemoratam in senatu? evellam ex animis hominum tantam opinionem, tam penitus insitam, tam vetustam? non est non est non Quintil. ix. 3. 81 nostri ingeni, vestri auxili est, iudices, huius innocentiae sic in hac calamitosa fama quasi in aliqua perniciosissima flamma atque in communi incendio subvenire. etenim sicut aliis in locis parum firmamenti et parum virium veritas habet, sic in hoc loco falsa invidia imbecilla esse debet. dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis; valeat in opinionibus ac sermonibus imperitorum, ab ingeniis prudentium repudietur; vehementis habeat repentinos impetus, spatio interposito et causa cognita consenescat; denique illa definitio iudiciorum aequorum quae nobis a maioribus tradita est retineatur, ut in iudiciis in iudiciis om. Quintil. ix. 3. 85 et sine invidia culpa plectatur et sine culpa invidia ponatur ponatur M m : puniatur b2 y2 a .