<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="67"><p><reg>ecquam</reg><note>ecquam (hec-) <hi rend="italic">H</hi>: et quam <hi rend="italic">cett.</hi></note> putatis
				civitatem pacatam fuisse quae locuples sit, ecquam esse locupletem quae istis pacata
				esse videatur? Ora maritima, Quirites<note>Quirites <hi rend="italic">om.
					Hb</hi>1</note>, <expan><abbr>Cn.</abbr><ex>Gnaeum</ex></expan> Pompeium non solum<note>non
					solum Cn. Pompeium <hi rend="italic">H</hi></note> propter rei militaris
				gloriam sed etiam propter animi continentiam requisivit. <reg>videbat</reg> enim
						praetores<note><app><lem>praetores</lem></app> po. Ro. <foreign xml:lang="grc">d</foreign>: imperatores <hi rend="italic">Gertz</hi></note> locupletari
				quotannis pecunia publica praeter paucos, neque nos<note>nos <hi rend="italic">HW,
						Lambinus</hi>: eos <hi rend="italic">cett.</hi></note> quicquam aliud
					adsequi<note>consequi <hi rend="italic">H</hi></note> classium nomine nisi ut
				detrimentis accipiendis maiore adfici turpitudine videremur.
					<reg>nunc</reg><note>nunc <hi rend="italic">om. H</hi></note> qua cupiditate
				homines in provincias, quibus<note>quibus <foreign xml:lang="grc">d</foreign>: et
					quibus <hi rend="italic">HET</hi></note> iacturis<note><app><lem>iacturis</lem></app>
					iniuriis <hi rend="italic">H</hi>: <hi rend="italic">fort.</hi>
					versuris</note> quibusque<note>quibusque <hi rend="italic">H</hi>: quibus <hi rend="italic">cett.</hi></note> condicionibus proficiscantur ignorant
				videlicet isti qui ad unum deferenda omnia esse non arbitrantur. <reg>quasi</reg>
				vero <expan><abbr>Cn.</abbr><ex>Gnaeum</ex></expan> Pompeium non cum suis virtutibus tum etiam
				alienis vitiis magnum esse videamus. </p></div></div></body></text></TEI>