<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="66"><p><reg>libenter</reg> haec coram cum <expan><abbr>Q.</abbr><ex>Quinto</ex></expan> Catulo<note>coram que Catulo <hi rend="italic">H</hi></note> et
					<expan><abbr>Q.</abbr><ex>Quinto</ex></expan> Hortensio, summis et clarissimis viris,
				disputarem; norunt<note>norunt <hi rend="italic">H</hi>: noverunt <hi rend="italic">cett.</hi></note> enim sociorum volnera, vident eorum
				calamitates, querimonias audiunt. <reg>pro</reg> sociis vos contra hostis
					exercitus<note>exercitus <hi rend="italic">H</hi>: exercitum <hi rend="italic">cett.</hi></note> mittere putatis an hostium simulatione contra socios
				atque amicos? <reg>quae</reg> civitas est in Asia quae non modo imperatoris aut
				legati sed unius tribuni militum animos ac spiritus capere possit? <milestone n="23" unit="chapter"/>
				<reg>qua</reg> re, etiam si quem habetis qui conlatis signis exercitus regios
				superare posse videatur, tamen, nisi erit idem qui a<note>qui a <hi rend="italic">H, Heumann</hi>: qui se a <hi rend="italic">cett.</hi></note> pecuniis
				sociorum, qui ab eorum coniugibus ac liberis, qui ab ornamentis fanorum atque
					oppidorum<note>qui ab... oppidorum <hi rend="italic">H</hi>: <hi rend="italic">om. cett.</hi></note>, qui ab auro gazaque regia manus, oculos, animum
				cohibere possit, non erit idoneus qui ad bellum Asiaticum regiumque mittatur.
					</p></div></div></body></text></TEI>