libenter haec coram cum Q. Quinto Catulo coram que Catulo H et Q. Quinto Hortensio, summis et clarissimis viris, disputarem; norunt norunt H : noverunt cett. enim sociorum volnera, vident eorum calamitates, querimonias audiunt. pro sociis vos contra hostis exercitus exercitus H : exercitum cett. mittere putatis an hostium simulatione contra socios atque amicos? quae civitas est in Asia quae non modo imperatoris aut legati sed unius tribuni militum animos ac spiritus capere possit? qua re, etiam si quem habetis qui conlatis signis exercitus regios superare posse videatur, tamen, nisi erit idem qui a qui a H, Heumann : qui se a cett. pecuniis sociorum, qui ab eorum coniugibus ac liberis, qui ab ornamentis fanorum atque oppidorum qui ab... oppidorum H : om. cett. , qui ab auro gazaque regia manus, oculos, animum cohibere possit, non erit idoneus qui ad bellum Asiaticum regiumque mittatur. ecquam ecquam (hec-) H : et quam cett. putatis civitatem pacatam fuisse quae locuples sit, ecquam esse locupletem quae istis pacata esse videatur? Ora maritima, Quirites Quirites om. Hb 1 , Cn. Gnaeum Pompeium non solum non solum Cn. Pompeium H propter rei militaris gloriam sed etiam propter animi continentiam requisivit. videbat enim praetores praetores po. Ro. d : imperatores Gertz locupletari quotannis pecunia publica praeter paucos, neque nos nos HW, Lambinus : eos cett. quicquam aliud adsequi consequi H classium nomine nisi ut detrimentis accipiendis maiore adfici turpitudine videremur. nunc nunc om. H qua cupiditate homines in provincias, quibus quibus d : et quibus HET iacturis iacturis iniuriis H : fort. versuris quibusque quibusque H : quibus cett. condicionibus proficiscantur ignorant videlicet isti qui ad unum deferenda omnia esse non arbitrantur. quasi vero Cn. Gnaeum Pompeium non cum suis virtutibus tum etiam alienis vitiis magnum esse videamus. qua re nolite dubitare quin Quirites, quin Lambinus huic uni credatis omnia qui inter inter intra b 2 tot annos tot annos HE : annos tot T d est H : sit cett. unus inventus est quem socii in urbis suas cum exercitu venisse gauderent gauderent (-et) H : gaudeant cett. . quod si auctoritatibus hanc causam, Quirites, confirmandam putatis, est vobis auctor vir bellorum omnium maximarumque rerum peritissimus, P. Publius Servilius, cuius tantae res gestae terra marique exstiterunt ut, cum de bello deliberetis, auctor vobis gravior esse nemo esse nemo T d : nemo esse HE ( cf. Zielinski p. 199) debeat; est C. Curio, summis vestris beneficiis beneficiis usus add. Lambinus ( malim adfectus, cf. ยงยง51, 71) maximisque rebus gestis, summo ingenio et prudentia praeditus, est Cn. Gnaeus Lentulus in quo omnes pro amplissimis vestris honoribus summum consilium, summam gravitatem esse cognostis cognostis HT : cognovistis E : cognoscitis d , est C. Gaius Cassius, integritate, veritate veritate H : virtute cett. ( cf. Verr. i. 4) , constantia singulari. qua re videte ut horum ut horum num horum b2 y , ed. R : unde horum s mg. : horumne Madvig: fort. utrum horum auctoritatibus illorum illorum eorum H orationi qui dissentiunt respondere posse videamur. quae cum ita sint, C. Gaii Manili, primum istam tuam et legem et voluntatem et sententiam laudo vehementissimeque comprobo; deinde te hortor ut auctore populo Romano maneas in sententia neve cuiusquam vim aut minas pertimescas. primum in te satis esse animi perseverantiaeque perseverantiaeque constantiaeque d arbitror; deinde, cum tantam multitudinem tanto cum tanto cum H : cum tanto cett. studio adesse videamus videamus H d : videmus ET iterum nunc HE : non iterum d (quantam... videmus om. T ) quantam iterum nunc in eodem homine praeficiendo videmus, quid est quod aut de re aut de perficiendi reficiendi H facultate dubitemus? ego autem, quicquid est in me est in me HE : in me est cett. studi, consili, laboris, ingeni, quicquid hoc beneficio populi Romani atque hac potestate praetoria, quicquid auctoritate, fide, constantia possum, id omne ad hanc rem conficiendam tibi et populo Romano polliceor ac defero testorque omnis deos, et eos maxime qui huic loco temploque praesident, qui omnium mentis eorum qui ad rem publicam adeunt maxime perspiciunt, me hoc neque rogatu facere cuiusquam, neque quo Cn. Gnaei Pompei gratiam mihi per hanc causam conciliari putem, neque quo mihi ex cuiusquam amplitudine aut praesidia periculis aut adiumenta honoribus quaeram, propterea quod pericula facile, ut hominem praestare oportet, innocentia tecti repellemus, honorem autem neque ab uno neque ex ex om. H hoc loco sed eadem illa nostra laboriosissima ratione vitae, si vestra voluntas feret, consequemur.