<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="65"><p><reg>difficile</reg> est dictu, Quirites, quanto in odio
				simus apud exteras nationes propter eorum quos ad eas per hos annos cum imperio
				misimus libidines et iniurias<note>libidines et iniurias <hi rend="italic">HET</hi>: iniurias et libidines <foreign xml:lang="grc">d</foreign></note>.
					<reg>quod</reg> enim fanum<note>fanum fuisse <hi rend="italic">H</hi></note>
				putatis in illis terris nostris magistratibus religiosum, quam civitatem sanctam,
				quam domum<note>quam tutam domum <hi rend="italic">H</hi> (<hi rend="italic">olim
						conieci</hi> quam tutam domum, quam satis clausam et munitam urbem)</note>
				satis clausam ac munitam fuisse? Vrbes iam locupletes et copiosae requiruntur quibus
				causa belli propter diripiendi facultatem<note>facultatem <hi rend="italic">H</hi>:
					cupiditatem <hi rend="italic">cett.</hi></note> inferatur. </p></div></div></body></text></TEI>