<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="64"><p><reg>hoc</reg> si vos temere fecistis et rei publicae
				parum consuluistis, recte isti studia vestra suis consiliis regere
					conantur<note>conarentur <hi rend="italic">H</hi></note>. <reg>sin</reg> autem
				vos plus tum<note>tum plus <hi rend="italic">H</hi></note> in re publica vidistis,
				vos eis<note>iis <hi rend="italic">T</hi>: his <hi rend="italic">E<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi>: istis <hi rend="italic">H</hi></note>
				repugnantibus per vosmet ipsos dignitatem huic imperio, salutem orbi terrarum
				attulistis, aliquando isti principes et sibi et ceteris populi Romani universi
				auctoritati parendum esse fateantur. <reg>atque</reg> in hoc<note>atque in...
					gauderent (§68) <hi rend="italic">Ciceroni abiudicavit Naugerius</hi>
					(2)</note> bello Asiatico et regio, Quirites<note>Quirites <hi rend="italic">H</hi>: <hi rend="italic">om. cett.</hi></note>, non solum militaris illa
				virtus quae est in <expan><abbr>Cn.</abbr><ex>Gnaeo</ex></expan> Pompeio singularis sed aliae
				quoque animi virtutes<note>animi virtutes <hi rend="italic">H</hi>: virtutes animi
						<hi rend="italic">cett.</hi></note> magnae et multae requiruntur.
					<reg>difficile</reg> est in Asia, Cilicia, Syria regnisque interiorum nationum
				ita versari nostrum imperatorem ut nihil aliud nisi de hoste ac de laude cogitet.
					<reg>deinde</reg>, etiam si qui sunt pudore ac temperantia moderatiores, tamen
				eos esse talis propter multitudinem cupidorum hominum nemo arbitratur. </p></div></div></body></text></TEI>