<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="61"><p><milestone unit="para"/><reg>quid</reg> tam novum quam adulescentulum<note>adulescentem <hi rend="italic">H</hi></note> privatum exercitum difficili rei publicae tempore conficere?
					<reg>confecit</reg>. <reg>huic</reg> praeesse? <reg>praefuit</reg>.
					<reg>rem</reg> optime ductu suo gerere? <reg>gessit</reg>. <reg>quid</reg> tam
				praeter consuetudinem quam homini peradulescenti cuius aetas a senatorio
					gradu<note>a senatorio gradu aetas <foreign xml:lang="grc">d</foreign></note>
				longe abesset imperium atque exercitum dari, Siciliam permitti atque Africam
				bellumque in ea provincia<note>provincia <hi rend="italic">om. H<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi></note> administrandum? <reg>fuit</reg>
				in his provinciis singulari innocentia, gravitate, virtute, bellum in Africa maximum
				confecit, victorem exercitum deportavit. <reg>quid</reg> vero tam inauditum quam
				equitem Romanum triumphare? <reg>at</reg> eam quoque rem populus Romanus non modo
				vidit sed omnium etiam<note>omnium etiam <hi rend="italic">ETW</hi>: etiam omnium
						<hi rend="italic">H<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi></note> studio
				visendam et concelebrandam<note>et concelebrandam <hi rend="italic">HE: om.
						cett.</hi></note> putavit. </p></div></div></body></text></TEI>